{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 12.5-8","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 12.5-8","ref":"12.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/12.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/12.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/12.5.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Pulli enim priùs sunt plumigeri quàm pennigeri: quippe pennae in alis tantùm & uropygio reperiuntur; ac profundiùs ex ima cutis parte vel ex ipso periosteo enascuntur, motuique inserviunt; plumae autem è summa cute oriuntur, & ubique munimenti gratiâ adsunt. Lanugo quâ aviculae recens exclusae vestiuntur, apicibus plumarum primigeniarum plerunque haeret. In quamplurimis autem avibus mediae plumarum partes nigrae sunt. 16. Cauda avium è pennis componitur. Caudâ autem pleraeque aves donantur; Cauda. paucae eâ carent, ut Colymbi & Gallinae quaedam species. Cauda ad iter flectendum Caudae usus. dirigendumve inservit, temonis instar, quod praecipuè in Milvis cernitur: de quibus Plinius, videntur, inquit, hoc genus aves artem gubernandi navem homines docuisse caudae flexibus, in coelo monstrante natura quid opus esset in profundo. Promde Aves illae quibus cauda brevis est, crura longa, pedes retrorsum in directum extendunt inter volandum, nimirum ad caudae defectum hac in parte supplendum: cùm aliae pleraeque aves, quibus cauda longa aut mediocris, pedibus ad corpus adductis, nonnullae etiam dependentibus volent. Praeterea cauda non ad iter duntaxat dirigendum, sed etiam ad corpus sustentandum, & in aere librandum conducit, unde Colymbi, qui eâ carent, aegrè volant, & velut erecti in aere, capite sursum elato, ano deorsum dependente. Multis avibus extimae caudae pennae mediis albidiores sunt. Mediae duae non in eisdem rectis cum reliquis hinc indè sitae sunt, sed anteriùs superiúsve paulò. Pennarum autem caudae numerus in nullo Avium genere impar est. In nulla ave pauciores decem pennas caudae hactenus observavimus: quamvis Marggravius Brasilianas aliquas memorat, quibus octo tantùm sunt: & Tropicorum Avi dictae, binas tantùm pennas, eas tamen longissimas, caudae inesse, nobis relatum est. Pennarum alae Remigum apices semper acuminantur ex ea scapi parte in gra-Pennae Remidatim longioribus, quae longiores seu longiùs procurrentes pennas spectat. Sic in de- 883.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 12.1-4","label":"12.1 to 12.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/12.1"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 12.9","label":"FRANCISCI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/12.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/12.9"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}