{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 139","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 139","ref":"139","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/139","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/139.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":189,"text":"Hujus tamen avis ovi testa non erat valdè densa, nec alba veluti ovorum Struthiocameli, sed extremâ parte virescentis ex cinericeo coloris, & perpetuis, saltem creberrimis velut tuberculis saturâ viriditate praeditis ornata. E reliquis quae conspiciebam unum ejusdem penè erat cum descripto magnitudinis, formae & coloris, quaedam verò magis orbiculata, aliqua minora: nonnullorum etiam color dilutior & minùs elegans. Porrò mihi relatum hujusmodi aves Moluccarum insularum non esse peculiares, sed etiam in Sumatra sive Taprobana, vicinoque illis insulis continente reperiri. Hactenus Clusius. Foemina multò minor est mari, colore pallidiore ex fusco olivaceo seu pullo. Naturae miraculum videtur (inquit Aldrovandus è diario nautico Batavico descriptionem mutuatus) quòd haec avis lingua careat. Quicquid edit deglutit. Hoc tamen non usque adeò mirum nam & alias praeterea aves novimus quae lingnâ carent ut v. g. Onocrotalus, &c. Quaecunque alii de Emeu habent omnia è Clusio transcribunt. Harvaeum excipio, qui ex oculari inspectione alitem breviter * describit, & addit eam carbones (etiam ignitos) devorare, ejusque iconem observavi in tabulis Avium Visscherianis cum hac inscriptione, Avis ignem devorans. Cygnus cucullatus Nieremberg. sive Gallus gallinaceus peregrinus Clusii. Dronte Bontii. The Dodo. Xotica haec avis in insula Cygnaea seu Cerne Lusitanis dicta, Mauritii Batavis,","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 138.9","label":"OXXCIPIGLOVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/138.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/138.9"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 139-2","label":"OXXCIPIGLOVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/139-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/139-2"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}