{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 141.5-7","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 141.5-7","ref":"141.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/141.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/141.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/141.5.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Sunt autem frequentia per oppida majora, non tamen statis diebus sed pro re nata indicta Gallorum certamina, quandocunque sci. voluerint vel inter se consenserint qui gallos alunt. Quinetiam theatra passim extructa sunt in quibus exhibeantur hujusmodi spectacula; ad quae magno numero undique concurritur. Sponsiones deinde utrinque fiunt ingentis non raro pretii; & insana nummorum profusione, summis immensis vel depositis vel pactis, quae iis cedant quorum Galli victores evadunt, maxima partium contentione & solicita victoriae expectatione certatur. Galli autem generosiores cedere nescii, mori quàm vinci aut ignominiosâ fugâ sibi consulere malunt. Caro gallinacea, pulli nimirum anniculi, aut Capi bene saginati, meo sanè judicio caroprimum dignitatis locum sibi vendicat, nec Phasiani aut Perdicis carnibus bonitate cedit. Sunt tamen qui existimant, neque nos ab ea opinione alieni fumus, illas gallinas suavioris carnis esse, quae cibo non abundè eis apposito, sed quem ipsae pedibus fodientes eruant, non absque labore pastae fuerint; illas autem minus probant quae in caveis conclusae & turundis in os inditis saginatae sunt: imo nonnulli hac in re adeò curiosi sunt, ut eas etiam partes seu membra salubriora existiment quae maximè exercentur, ideóque in feris avibus alas, in domesticis cruscula praeferunt. Ovarii, uteri & vulvae gallinaceae anatomen & descriptionem vide apud Aldrovandum tom. 2. pag. 199. aut si adhuc exactiorem desideras Harvaei nostri de Generatione Exercitationes adeas. De coitu, partu, incubatu & exclusione ovorum iidem Harvaeus & Aldrovandus consulendi, nec non Cl. Marcellus Malpighius in libello de Ovo qui omnium exactissimè processum generationis seu formationis & augmenti pulli in ovo per totum incubationis tempus observavit, descripsit & figuris illustravit. De carnium, ovorum, aliarumque omnium partium gallinacearum usibus in cibo & medicina Gesnerus & Aldrovandus abundè scripserunt.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 141.1-4","label":"141.1 to 141.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/141.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/141.1"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 142.1-4","label":"142.1 to 142.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/142.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/142.1"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}