{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 150.5-7","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 150.5-7","ref":"150.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/150.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/150.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/150.5.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"In medio tamen dorso spatium comprehensum varium est è fusco & nigro. Scapi pennarum fulvi luteive. Quae subsequuntur tergoris pennae totae ferè ferrugineae sunt ad ruffum vergentes albâ illâ maculâ carent, longiores sunt & velut in exigua filamenta desinunt. Hoc tamen cum praedictis commune habent, quod ad lucem in medio sui viridem illum colorem edere videantur cum alioqui non sit, quòd caules earum ad aureum accedant, totaeque in radicibus fuscae sunt. Cauda si longiores pennarum medium occupantes metiaris, duos dodrantes cum duobus palmis explet; Est autem ejus figura ferè organi pneumatici; nam ut in eo cannae ab utraque parte paulatim magnitudine ascendunt, & majores medium locum occupant, ità quoque in hac cauda evenit; nam binas quas dixi illas longissimas sedecim aliae, octo nimirum utrinque lateribus cingunt; omnes diversae magnitudinis. Sunt autem coloris cineritii, ad latera ferruginei, propè caules nigrescentibus maculis invicem in longissimis oppositis, in minoribus ab uno latere tantummodo, aut minùs saltem apparentibus decoratae. Alae clausae dodrantem longae sunt, expansae duos dodrantes latae. Harum pennae ubi corpori annectuntur, coloribus iisdem quibus dorsi principium variegantur: quae verò has sequuntur posteriora dorsi imitantur: costae tamen ut in Perdice cinereâ, quarum item colorem pennae remiges ad unguem fermè exprimunt, ex cinereo nimirum fuscescentes, & albicantibus ubique maculis distinctae. Pectus ventérque ubi ventriculus est, & quam ejus partem alae operiunt, iisdem quibus collum coloribus sed obscuriùs coruscant, pennaeque hîc multò majores sunt. Propè anum & in femoribus ex ferrugineo fuscescit. Tibiae, pedes & digiti, atque ungues coloris cornei, digiti tamen & unguium color magìs fuscescit.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 150.1-4","label":"150.1 to 150.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/150.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/150.1"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 151","label":"151","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/151"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}