{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 156.1-4","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 156.1-4","ref":"156.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/156.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/156.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/156.1.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Vis haec in sylvis Javae gregatim, ut Perdix, pascitur, & quamvis etiam cicuretur A& cum pullis suis comitata foemella, non secus ac Gallinae in areis aedium circumit, mares quoque non secus ac Galli pugnacissimi usque ad mortem inter se sunt: colore plumarum vero Coturnici admodum respondent: Verùm rostro paulò longiore, sonum quoque per intervalla edunt, ut Coturnices etiam solent: verùm is longè diversus est à Coturnicum voce, & magìs refert sonum illum horribilem quem Ardeae stellares inter arundinetae in paludibus edunt quem Belgicè Pittoor vocamus; & quo longiùs continuant vocem eò generosiores etiam putantur aves hae. Caeterum hae aves adeò frigidae sunt naturae, ut si caveae inclusas non exponas solaribus radiis, & arenam ipsis substernas, statim languescant, periculúmque vitae incurrant, ideóque noctu & occidente Sole, non secus in se convolvuntur quàm Coccyx hyeme in cavis arboribus apud nos, & in truncis arborum plumis suis se obtegunt. Oriente verò Sole, statim cantant, isque sonus ad aliquot passus exaudiri potest, ut mireris tantillas aves (nam Columbum aut Turturem magnitudine non excedunt) tam gravem vocem posse edere. Alui ego aliquoties in caveis tales, quae me advenientis aurorae admonerent, si quid seriò agendum esset. Nam siquid negotii gerendum sit, id vel manè, vel vespertino tempore commodissimè fiet, cum inutiles ferè reddantur actiones interdiu, dum Sol summo suo calore omnia adurit, tum etiam sanitati hoc tempus diurnum maxime officit. CAP. XII. genus sylvestre phytivorum & baccivorum, Gallinaceum superciliis rubris aut coccineis. Vrogallus, Tetrao major Aldrov. Germanis Orhun: Venetis Gallo di montagna. Cock of the Mountain, or of the Wood. Agnitudine & figura ad Gallo-pavonem accedit. Mas ab initio rostri ad finem caudae digitos 32 longus erat; foemina 26 ferè. Extremitates alarum VI extensarum in mare 46 digitorum intervallo distabant, in foemina 41 tantùm. Rostrum quale reliquis hujus generis, ab apice ad angulos oris mensurâ sumptâ sesquidigitale; latera ejus acuta, valida. Lingua acuta, minimè bifida. Palato cavitas linguae aeque alis insculpta est. Oculorum irides avellaneae. Supra oculos cutis nuda rubra seu miniacea, ut in hujus generis reliquis. Crura ad digitorum exortum usque anteriùs plumosa, posteriori parte nuda. Digiti ad primum articulum usque membrana conjuncti, deinde appendiculas quasdam serratas utrinque sed breviter extantes obtinent.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 155.5-8","label":"155.5 to 155.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/155.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/155.5"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 156.5-6","label":"156.5 to 156.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/156.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/156.5"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}