{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 17.1-4","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 17.1-4","ref":"17.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/17.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/17.1.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Rapacibus Avibus & piscivoris nonnullis, quia carne vescuntur, quae granis mollior est nec triturâ indiget, sed facilè dissolvitur & liquescit in ventriculo, saltem acido ipsius fermento macerata tabescit; ventriculus membranosus est non musculosus Hae enim Rostris carnes discerpunt, quod eas ad coctionem disponit. Unde & Quadrupeda carnivora dentes habent serratos ad praedam discerpendam & dilaniandam, nec enim eam masticando multum comminuunt, ut jumenta aliáque herbivora & granivora animalia. Sufficit eis carnem dentibus discerpere, eámve fortiter premere & velut contundere: Nam hujusmodi contusio eam ad corruptionem disponit, & celeriorem fortasse quam si diutina masticatione comminueretur. In multis Avibus Oesophagus immediatè supra ventriculum in folliculum quendam, ceu vestibulum ventriculi, quem echinum vocant, quia nonnullis intus tuberculis asper est, dilatatur. Hujus interior superficies quamplurimis granulis glandulosis papillaribus è quibus succus quidam mucaginosus facilè exprimitur undique consita est. Mucago autem ista cibis in ventriculo permista, menstrui (ut vocant) loco eis macerandis & dissolvendis inque chylum vertendis inservit. Pleraeque aves binas Appendices seu intestina caeca obtinent: Ardearum familia singulas, Picorum nullas. In his quae binas obtinent, carnivorae omnes & aviculae minimas & brevissimas; Aquaticae sissipedes mediocres; Palmipedes latirostrae longas; Gallinaceum genus longissimas. Appendices autem in avibus positione sunt contraria caecis Brutorum Quadrupedum: siquidem in Quadrupedibus caecum nihil aliud esse videtur quàm intestinum colon continuatum seu productum ab ano sursum versùs ventriculum, cum ileo angulos acutos faciens. Caeca autem seu Appendices in Avibus à ventriculo versùs anum descendunt, cúmque intestino recto angulos acutos faciunt. Quis autem usus sit Appendicum seu caecorum intestinorum sive in pennatis sive in Quadrupedibus, me non satis perspicere fateor. In quamplurimis avibus, circa medium intestinorum, appendiculam quandam seu intestinum caecum vermiculo simile observavimus quod nihil aliud est quàm reliquiae ductûs illius per quem vitellus ovi in intestina pulli derivatur. In nonnullis processus iste admodum est conspicuus, semidigitali vel digitali ferè longitudine; in aliquibus brevior est & minor multo; in aliis denique obliteratur penitus & evanescit.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 16.5-8","label":"16.5 to 16.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/16.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/16.5"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 17.5-9","label":"17.5 to 17.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/17.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/17.5"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}