{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 178.5-7","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 178.5-7","ref":"178.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/178.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/178.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/178.5.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Nomina Anglica & nidificandi locus Turnerum Caerulei nomine Oenanthen vulgarem intellexisse arguunt, quae à Bellonii caeruleo longè diversa avis est. Ego quidem, ut quod sentio liberè dicam, Blauvogel Gesneri Passeri solitario dicto eandem prorsus avem esse judico; at verò Bellonii Caeruleum specie diversam, & mihi nondum conspectam. Pictam saepiùs vidi. The Indian Mockbird. Caeruleus Indicus. Vem hanc siccatam vidimus in museo Tradescantiano. Alaudae vulgaris magnituAdine est; Rostro recto, acuto: Colore per totum corpus undique caeruleo, caudâ longâ. Merula Bresilica Aldrovandi lib. 16. cap. 16. Epingit hanc avem Bellonius inter Merulas, ductus hac sola ratione, quòd qui eam in nostras regiones deferunt è Brasilia Merulam Brasilicam nuncupent: quare & ego, cùm de natura avis ille nihil dicat, mihique pariter ignota sit, Merulis vel curvitate potiùs ab illis plurieam adjungo, quamvis alioqui Rostri brevitate, mùm discrepet. Qui in nuper inventis regionibus (inquit Bellonius) mercaturam exercent, singularia nonnulla, quae hîc magni venire credunt, secum afferunt. Verùm quia fieri non potest, ut aves vivas in caveis portent, itaque detractam eis, quae caeteris sunt pulchriores, qualis haec est, pellem nobis afferunt, magnumque indè quaestum faciunt, maximè ex hac quam Merulam Bresilicam vocant. Magnitudine tamen à Merula um altene caur ueuue eon pole, seuelen e ulue cepus, quo nuum uene adeò intensè rubent, ut omnem alium ruborem superent: neque etiam homo colorem rubeum excogitare queat, quem ille non vincat. Cauda oblonga est; pedes & crura nigra, Rostrum breve, ut in Passere. Pennae ad radices usque rubent.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 178.1-4","label":"178.1 to 178.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/178.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/178.1"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 179","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/179"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}