{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 19-2","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 19-2","ref":"19-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/19-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/19-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/19-2.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"vitelli distinctio, & incubandi ratio peculiaris est. Ova autem omnium, si exterior cortex delibretur, alba sunt. Avibus faeminis ova omnia quae per totam vitam paritura sunt à prima statim generatione inesse verisimillimum est; adeóque cùm ovorum racemus penitus exhaustus est parere desinunt & effaetae fiunt, ut de viperis Angelus Abbatius observavit. Nos enim in eis Avibus quae semel tantùm, aut ad summùm pis singulis annis pariunt, ovarium observavimus innumeris ferè ovorum granulis stipatum, quae eis ad multorum annorum partus sufficiant. Cùm ergò certum sit, Aves nonnullas aetate effaetas fieri, omnes autem ovorum minimorum magnam congeriem simul continere; quae paritura sunt omnia iis connasci non sine ratione arbitramur. Non me latet* Harvaeum asserere, gallinam quamvis in vitellario nulla ovorum primordia parata habeat, nova tamen post coitum in ovario generare. Verùm tantus vir non satis perpendit hanc rem, ideóque eam duntaxat obiter & obliquè tangit: ipse autem cum Fabricio fatetur, in gallinae reliquorumque oviparorum ferè omnium ovariis infinitam propemodum vitellorum multitudinem cerni, variis admodum incrementis à quantitate propemodum invisibili ad consummatam magnitudinem. Cur verò tantam vitellorum supellectilem natura praepararet, quae ut diximus in plurium annorum partus sufficiat, si novos generandi facultatem faeminis contribuerit? Nec de Avibus tantùm sed & de quadrupedibus etiam faeminis & de mulieribus ipsis verum est, conceptuum omnium primordia sive ova ab initio iis inesse, quae postea per totam vitam pariturae sunt. Nam corpora illa testes faeminei dici solita nihil aliud sunt quàm ovaria bina, ut eas dissecanti manifestè patebit, plurimis variae magnitudinis ovis composita, quibus omnibus in lucem editis aut quovis modo consumptis corruptisve, faemina parere cessat, nec ulla ampliùs restat generationis spes. Ovi partes sunt 1 Cortex seu putamen, qui in ipso utero, antequam editum sit ovum, durescit, contra quàm Aristoteles & Plinius eósque secutus Fabricius ab Aquapendente tradiderunt: Atque hoc cuivis facilè digitis experiri in gallina praegnante licet Fig","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 19","label":"FRANCISCI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/19"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 20.1-4","label":"20.1 to 20.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/20.1"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}