{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 195.5-7","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 195.5-7","ref":"195.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/195.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/195.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/195.5.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"Caput superius, sicuti collum quoque ac dorsum colore cinereo diluto: caput inferius, gula, pectus ac venter ex albo ad luteum tendunt; dilutiùs tamen in pectore & ventre. Alae superiùs leucophaeae, inferius ejusdem coloris sed dilutioris: Uropygium album. Cauda, quae duodenis pennis constat, tres digitos longa, ejusdem cum alis coloris. Pedes & crura spadicei; unguiculi oblongiusculi & graciles. Salicaria quoque Gesneri huic vel eadem est, vel certè congener. Avicula est, inquit, minima, colore partim fusco, ut parte prona, partim subflavo, ut supina, partim albicante, ut per latera & juxta collum, crusculis subruffis. Muscis & araneis aliísque circa salices vermiculis vescitur, quibus ut fruatur alias aviculas abigit. Rostro est gracili recto. Meminit Aldrovandus alterius avis sub titulo Muscicapae primae, quam in agro Bononiensi à persequendo boves Boarolam seu Boarinam nuncupari ait. Avicula est oblonga, rostro etiam oblongo; ex fusco ruffescente; colore per totum dorsum & caput ex plumbeo, cinereo & subluteo mixto. Gula & venter totus candicant; pectus verò nigris maculis distinguitur. Alae ex nigro lutescente alboque variae. Cauda longiuscula, nigra, ad latera alba: Tibiae & pedes nigricant. CAP. An Stoparola aut Stoparolae similis Aldrov? An Moucherolle Bellonii? Agnitudine & colore Passerculo foeminae simillima est, verùm corpore longiore & tenuiore. Caput, collum, dorsum, in universum supina pars tota obscurè cinerea aut fusca Ccolore murino! Alae tamen & cauda medio dorso obscuriora sunt; & in ipso vertice maculae obscuriores diligenter intuenti apparent. Prona pars tota albida. Scapi pennularum in pectore nigricant. Gula & latera nonnihil rufescunt. Cauda 2. digitos longa, tota fusca, ut & alarum Remiges majores, interiorum enim margines externi ex flavo albicant. Extima alae penna perbrevis.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 195.1-4","label":"195.1 to 195.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/195.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/195.1"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 196","label":"196","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/196"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}