{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 208","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 208","ref":"208","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/208","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/208.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"] Posticus digitus magnus: antici exteriores aequales & minores quàm in aliis aviculis, imâ sui parte medio juncti; intimus membranula interveniente, quod in hujus generis aliis non observavimus. Supina pars corporis ex ruffo cinerea: Caput magìs cinereum. Mentum album. Gula ex albo rubra. Pectus quoque & venter imus non nihil rubent. [Foeminae pectus albet nullo rubore permixto. Primae seu extimae rectricis alae pennae margo extremus albet. Corpori propiorum margines exteriores ruffescunt. Caudae extremae utrinque pennae pinnulis exterioribus totis & dimidia plus parte interiorum albae. His proximarum apices duntaxat albi. Reliquae omnes nigrae: extremae tamen orae seu fimbriae praecipuè mediarum ad leucophaeum tendunt. Hortos frequentat: Scarabaeis, muscis, &c. vescitur: per rubos repit ut curruca. In rubis quoque nidificat non proeul ab humo. Pars nidi exterior caulibus herbarum & culmis aridioribus, media gramine tenuiore & molliore constiuitur. Pili equini ovis proximè substernuntur. Ova parit quinque aut circiter, oblonga, ex albo & viridi fusca, macularum seu guttularum nigrarum aspergine varia. Avicula haec Ficedulae superiùs descriptae simillima est, in nonnullis tamen differt, praecipuè quòd extimae caudae pennae huic albent, cùm illi cauda tota unicolor sit. Inter dubias hujus generis Aves, nobis saltem nondum cognitas sunt, 1. Lusciniola seu Roussette Bellonii Aldr. tom. 2. pag. 765. an eadem cum Giarola Aldrov. rostro rubicundo, colore Coturnici simili? 2. Oenanthe congener Aldrov. ibid. p. 764. 3. Spipola altera Aldrov. pectore maculato p. 731, quae forte eadem est Spipolettae nostrae superiùs descriptae, vel Oenanthae nostrae secundae. 4. Spipola tertia, sive Boarina ex albo lutescens, p. 732. 5. Stopparola, pectore & ventre candido, ibidem. 6. Boarina, Dorso cinereo p. 733. 7. Grisola ex cinereo fusca p. 737. 8. Anthos aequalis Fringillae, lutescens p. 750. Hae aliaeque aves Aldrovando tribus capitibus comprehensae viz. 26, 27 & 28 libri 17 sub titulis Spipolarum, Stoparolarum & Muscicaparum, ad 3 vel 4 species reduci posse videntur, nimirum White-throat, Moucherolle seu Passerem rubi nobis dictam, nam Bellonii Moucherolle alia fortasse avis est; & Atricapillam. CAP. XVII. De Motacilla quae Graecis Σεισοπυγὶς. Motacilla alba. The white Water-wagtail. Assim nota est haec avicula; corpore oblongo; pondere sex drachmarum;","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 207","label":"207","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/207"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 208-2","label":"208","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/208-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/208-2"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}