{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 211","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 211","ref":"211","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/211","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/211.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":454,"text":"quae ibi inveniunt praecipuè victitant. Turnerus non solùm vermibus vesci, sed & cannabino semine & nucibus delectari asserit, eásque rostris suis acutioribus perforare. Harum nonnullae in arborum foraminibus nidificant: aliae nidos sibi extruunt figurae ovalis, foramine ad latus per quod ingrediantur relicto. Irrequietae sunt & certo aliquo loco residere nesciae, at modò hanc, modò illam arborem petunt. Rostra his brevia, sed majora pro corporum mole quam avicularum superiorum: Corpuscula exigua; caudae longae. Pleraeque canorae sunt, omnes autem plurima ova pariunt. Caeterum Pari Aristoteli Αιγίθαλοι dicuntur: nostratibus & Germanis Mice i. e. mures, an quia murium instar arborum foramina subeant, an quia (ut Gesnerus scribit) muribus vescantur detractâ cute objectis, quod tamen minùs verisimile videtur. Horum quinque in Anglia observavimus species, nimirum 1. Majorem Fringillaginem dictum. 2. Atrum Gesn. 3. Palustrem Gesn. 4. Caeruleum. 5. Caudatum. Cristatum & sylvaticum Gesn. nondum invenimus. Fringillago seu Parus major. Λιγίθαλος σπιζίτης Aristoteli: The great Titmouse or Ox-eye. AAgnitudine est Fringillae suppar: pondere vix unciali: longitudine à summo VI rostro ad extremam caudam semipedali; latitudine inter extremos alarum expansarum terminos dodrantali. Rostrum ei rectum, nigrum, semunciam longum, crassitie mediocri. Mandibula utraque paris longitudinis. Lingua lata, in quatuor filamenta desinens. Pedes plumbei caeruleive. Extimi digiti medio aliquousque juncti. Caput & mentum nigra. Ab angulis oris hinc indè infra oculos ductus latus seu macula alba insignis, retrorsum tendens maxillas occupat, quae nigro colore ambitur. In occipitio alia cernitur macula alba, hinc nigro capitis, indè flavo colli terminata In ave quam ego J. R. descripsi hanc maculam non observavi, & fortè in his natura ludit.] Collum, scapulae, dorsum medium virescunt seu ex viridi flavicant. Uropygium caerulescit. Pectus, venter, femora lutea: infimus tamen venter albicat. Linea lata, nigra, à gula ad podicem continua medium pectus & ventrem dividit. Pennae alarum remiges fuscae, marginibus albis, vel partim albis, partim caeruleis sin mea ave nullam albedinem observavi) Trium corpori proximarum margines exteriores virent. Tegetes primi ordinis quae in secundo alae internodio existunt, apicibus suis albicantibus maculam seu lineam albam transversam efficiunt. Tegetes minores caerulescunt. Cauda 2/ circiter digitos longa. Pennarum ejus omnium praeter extremas pinnulae ad scapum exteriores cinereae caeruleaeve, interiores nigrae. Extremae utrinque ab exteriore scapi parte & apicibus summis albent. Cauda verò nè complicata quidem forcipata videtur. Pennae remiges in utravis ala octodecim praeter extimam brevissimam; caudae duodecim. §. III. Fringillago Americana caerulea, Guiraienoia Brasiliensibus dicta Marggrav. Vicula magnitudine Fringillae. Rostellum habet vix semidigitum longum & nigriAcans, ocellos nigros. Totum caput, collum inferius, Pectus & infimus venter ac dorsi medietas extima pennis vestiuntur caeruleis: collum superius & dorsi medietas anterior nigris. Alae quoque nigrae, sed quibus in initio illarum inspersae caeruleae: reliquae nigrae sunt, sed oras habent caeruleas. Cauda sesquidigitum ferè longa & itidem nigra, desinuntque alae paulò post initium caudae. Crura fusca, in pedibus quatuor digiti vulgari modo. Parus ater Gesneri 616. The Cole-mouse.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 210","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/210"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 212","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/212"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}