{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 230","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 230","ref":"230","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/230","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/230.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Carè admodum ubique venditur tum ob cantûs suavitatem, tum quòd, è remotissimis locis summâ curâ & diligentiâ non nisi rara asportetur, undè à nobilibus tantùm ali consuevit. Siquis a. harum avium modulis capitur, eas emat quae longiore cauda sunt praeditae, quae minorem corporis magnitudinem obtinent. Nam quò minores sunt, eò magìs canoras esse experimento compertum est. Quae verò magnae sunt caveis inclusae caput circa & retro versant, neque genuini Passeres Canarii sunt aestimandi. Hujusmodi ex insula Palma & Viridi afferuntur, & stultos ab eo capitis motu, qui stultis convenit, vocitant. Pascuntur Phalaridis semine, eóque multùm delectantur, idióque simul cum illis ex eisdem insulis ad nos deferri solet. Gesnerus ex amici sui relatione eisdem cibis vesci scribit, quibus Ligurini & aves citrinae nuncupatae, Lini sci. aut Papaveris semine, vel etiam interdum milio: Privatim verò saccharo ejúsque arundine summopere gaudere, utì etiam Alsine sive Auricula muris, quam vulgò morsum gallinae vocant. Hac enim ad cantum statim excitari affirmat. Ejusmodi aves tuberculis quibusdam in capite infestari solent, quae ex atheromatum genere existimo: Butyro ea aut Galinaceo adipe sunt inungenda donec maturescant: Deinde pus eis accurata dexteritate resectis extrahendum, deinde postea iterum inungenda donec omnino sanescant. Quandoque etiam pediculis eas affici contigit: In quo casu vino eos saepius aspergere conducet. Ità enim animalcula illa perimentur, & ipsae ad eam molestiam superandam firmiores evadunt. Hactenus Aldrovandus. Inveniuntur etiam (inquit Olina) hujus generis aves in insula Ilva, quae originem suam debent veris Canariensibus, quae nave quadam ex insulis Fortunatis in Liburnum portum cursum dirigente & propè insulam hanc naufragium passâ magno numero advectae, in insulam jam dictam, terram viz. proximam, evaserunt & salvârunt sese, speciem postea suam inibi propagârunt, & immensum multiplicârunt. Verùm loci differentia aliquam etiam mutationem in formam avis externam induxit. Nam spuriae hae pedes nigros obtinent, & sub mento magis flavicant quàm Canariae legitimae. CAP. XIII. Citrinella, Thraupis, Verzellino Romae, Citril Viennae. CApitis totiúsque corporis figurâ Linariae persimilis est. Caput & dorsum viridia Uropygium ex viridi luteum: Occipitium & collum cinerea. CIn ave quam ego CRomae descripsi, Caput summum, supina pars colli & scapulae variae fuere ex","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 229-2","label":"229","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/229-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/229-2"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 230-2","label":"230","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/230-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/230-2"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}