{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 284.5-7","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 284.5-7","ref":"284.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/284.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/284.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/284.5.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"Johnson, nimirum partem pronam eatenus albam esse quatenus aquis inter natandum immergitur, parte supina quatenus aquis extat nigrâ. Alka, Lomwia, Anas Arctica Clus. & Anser Bassanus, & fortasse etiam hujus generis reliquae aves unicum duntaxat una vice ovum pariunt & pullum educant, quod imprimis observatu dignum est: ovum autem illud pro corporis mole longè maximum. CAP. VI. Columba Groenlandica dicta. The Greenland.Dove or Sea-Turtle. Dove. Uc etiam referenda Avis quam in Holandia Columbam Groenlandicam vocant: nam & illa digito postico caret. Anati Arcticae Clusii similis est sed minor. Pedes illi rubri; Rostrum longius, non compressum ad latera, acutum, extremo nonnihil incurvum & prominens. Amplam in supina utriusque alae facie maculam albam obtinet. Alae quoque subtus albae, aliàs tota nigra est, colore Fulicae simili. Remiges in utravis ala 26, aut 27 numeravimus. Avem hanc eam esse conjicio quam ad insulas Farnas the Puffinet appellant, quam magnitudine Columbae esse aiunt, corpore toto, aestivo tempore praeter maculam albam in utravis ala, nigro, hyeme albere, Rostrum angustum, acutum obtinere, in foraminibus rupium nidificare, ova duo ponere. Eandem quoque esse & Turturem Bassae insulae propè Edinburgum in Scotia ex nominis convenientia mihi persuadeo.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 284.1-4","label":"284.1 to 284.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/284.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/284.1"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 285","label":"SECTIO SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/285"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}