{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 288.5-7","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 288.5-7","ref":"288.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/288.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/288.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/288.5.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Haec quoque avis in arboribus nidificat: ova autem oblonga, alba sunt. CAP. V. cap. Anseri Bassano asfinis si non eadem. Sula Hoieri Clus. exot. lib. B imo collo ad uropygium usque ductâ per dorsum mensurâ, pedem Romanum longa erat. A capitis vertice ad dorsum usque uncias 11. Colli ambitus totidem TAcrassus erat Rostri, quòd valdè mucronatum & firmum habebat, longitudo unciae 55. Rostri pars crassior & quae circa oculos nigra erat. Corporis ambitus 24 uncias, i. e. binos pedes Romanos explebat. Alae plus quàm pedem longae: caudae verò longiores pennae 7 unciarum longitudinem non superabant. Crura satìs tenuia & infirma habebat, eâque binis unciis non longiora, & nigri prorsus coloris, ut etiam pedes, qui valdè lati, quatuor digitis constantes, quorum exterior & illi proximus, qui longissimi, tribus articulationibus constabant, tertius duabus, minimus unâ; singuli parvo ungue praediti, praeter secundum, cujus unguis paulo latior & altero latere serratus; omnes autem nigrâ membranâ simul connexi. Longiores porro & Remiges alarum pennae totae nigrae, ut etiam tres illae, quae in cauda superiores & longiores, mediumque caudae locum occupantes. Reliquum corpus albae pennae tegebant: quae tamen in dorso nonnihil flavescebant tanquam luto aut pulvere conspersae fuissent. Hactenus Clusius. Avis haec in plerisque cum Ansere Bassano convenit, in nonnullis tamen notis differt, V.g. Rostri acumine & colore circa oculos nigro, crurum exilitate, & nigro mediarum caudae pennarum colore.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 288.1-4","label":"288.1 to 288.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/288.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/288.1"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 289","label":"SECTIO SECUNDA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/289","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/289"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}