{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 296","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 296","ref":"296","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/296","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/296","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/296.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":438,"text":"sunt, finem conjunguntur. Ab occipitio demittuntur cirri nigri. Cervix quoque nigra: quod reliquum est in collo inter ferrugineum & roseum ambigit. Pectus ventérque ex cinereo albicant: dorsum & alae nigrae sunt, sed harum costae & extremitates albicant. Cauda prorsus nulla: uropygium ex cinereo nigricat. Crurum, pedum & unguium eadem constitutio quae in priore §. III. De Lepore aqueo, seu Colymbo cristato Mexicano, eodem fortè praecedenti. E Nierembergio. Enus ejus anatis, quam Colymbum Aristoteles, Gaza verò urinatricem vocat, G acitli seu aquatilem leporem consueverunt vocare Mexicenses. Haec cum descriptâ delineatâque à quibusdam recentiorum eadem prorsus esset, nisi caput longè majori insigniretur cristâ, atrâque; venter colore argenteo splenderet, & collum infernè niveo, supernè verò è nigro vergente in fuscum. Lacubus innatat, ac juxta eos perpetuò versatur: nam neque volandi potis est, neque per terram commodè incedendi; femoribus ita reliquo corpori connexis atque coalitis, ut natatui non incessui queant inservire. Piscibus quos involat vescitur, indéque victitat. Prolem in juncetis atque arundinetis educat, nec anatum nostratium vulgarem vincit magnitudinem. Masculus aliquanto longior est corpore, collo ac cristâ ampliori. Rostrum foeminae brevius est, nigrum, & utrinque juxta oculos plumis fulvis tectum, cùm mas candentibus tegatur. Haec est avis illa, quam Indi fabulantur ventos evocare, ubi se peti ab aucupibus sentit: quibus flantibus turbatisque undis evertantur monoxyla, illámque insequentes submergantur, si quinque priùs sagittis excussis arcum non contingat attingátque trucidari. In ejus dissectae corde reperiri gemmam arbitrantur ad multa utilissimam, & maximo habitam in pretio, nec alii quàm Deo consecrandam. Verùm hae nugae sunt, & mendacia ab horum hominum profecta, credulitate. Insuavi parumque salubri, velut & aliae aves palustres, nutrimento constat, atque ideo à nullo sagacioris palati in cibos admittenda. Inter Colymbum hunc & praecedentem nostratem adeò exigua est differentia, ut eundem esse vix dubitem. Colymbus seu Podicipes cinereus D. Browri. Vis haec à vulgari Colymbo tam cristato quàm non cristato differt colore corporis Acinereo, estque apud nos rarior multo. icon transmissa plumas in vertice extantes exhibet, cristam aemulantes. Colymbus major cristatus & cornutus. PRaecedenti magnitudine aliquanto minor est, sed rostro crassiori & longiori, ad ferrugineum accedente. Cristatus cornutúsque est, plumis circa verticem & collum supernum eminentibus, superiùs nigris, ad latera ruffis. Mentum & spatium circa oculos album, cui ruffus color conterminus. Collum non adeò ut in superiore longum. Cervix partim subnigra, partim etiam nonnihil ruffi prae se fert. Pectus & venter eodem ferè sunt colore quo macula quam oculos ambire diximus, nimirum albo cum admixto ruffo. In Dorso aliquot plumulae lanuginosae cinereae & subruffae nigricantibus permiscentur. Alae quàm in superiori proportione longiores, costis & omnibus ferè Remigibus pennis subcandidis, caetera coloris fumidi. [ In ave nobis visa Alae fuscae fuere, verùm Remiges minores albae, ut & minimae in costa seu basi alae plumulae) Crura non tam ut in priori retrorsum situantur. Haec Aldrovandus.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 295","label":"SECTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/295"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 297","label":"SECTIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/297","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/297"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}