{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 3.1-3","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 3.1-3","ref":"3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/3.1.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Erat is ex antiqua & illustri stirpe, ab avita sede Willughby, vico in agro Notinghamiae non incelebri, denominata, ut solent apud nos nobilium familiae, oriundus; in re ampla, eximiis quoque corporis animique dotibus instructus: meritis tamen suis quàm majorum titulis & insignibus, aliisve naturae fortunaeque muneribus clarior. Nam primò, ingenium, quod ei praestans natura contulit, usu & exercitatione excoluit admodum & perpolivit; ab ineunte aetate bonarum literarum studiis deditus, adeòque temporis parcus, ut nè minimam ejus particulam vacuam elabi sineret. Quo factum est, ut in omni ferè Doctrinae genere miros progressus fecerit. Nam ut humaniores literas, quibus non mediocriter excultus est, taceam, Mathematicis disciplinis non leviter tinctus, sed penitus imbutus est; nec eas à limine tantùm salutavit, verùm mira mentis acie in recessus earum intimos & vulgaribus ingeniis inacceßos penetravit, omnésque (ut ita dicam) earum sinus & latebras excußit. Erat insuper totius Philosophiae naturalis, atque etiam Medicinae peritißimus. Nec ingenio solùm & eruditione excelluit, sed etiam, quod praecipuam laudem meretur, omni virtutum genere ornatus est. Nam, ut inde initium sumam, adeò ab omni fastu & superbia alienus erat, adeóque humiliter & modestè de se sensit, ut neminem, nè infimae quidem sortis noverim, qui ei hac in parte conferri nedum praeferri poßit. Neminem utique ob paupertatem contempsit, omnibus honorem exhibuit, tenuißimum quemque alloquio dignatus est: Nihil sibi arrogavit; nec se aliis praetulit. Secundò adeò obstinatè sobrius ut nec gulae illecebris, nec convivarum invitamentis & solicitationibus unquam induci potuit, ut in cibo potúve sumendo modum excederet. Deinde adeò castus erat & ab omni labe purus, ut dissolutis seculi moribus insigne pudicitiae exemplum opposuerit. Justitiam insuper & aequitatem in commerciis inque omni vita adeò scrupulosè coluit & exercuit, ut longè mallet damnum aut injuriam ipse pati quàm alteri inferre. In dictis verax, ut promißis semper staret, nec fidem datam unquam falleret, ut in rebus maximi momenti ei etiam injurato tutò fidere posses.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/2"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 3.4-6","label":"3.4 to 3.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/3.4"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}