{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 30-2","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 30-2","ref":"30-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/30-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/30-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/30-2.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":159,"text":"versùs extremitatem in uncum curvantur, Vultures denominatae. Minores, Accipitres in genere dictae, sunt itidem vel generosiores, quae magno studio cicurari & ad Aucupium institui solent, Hawks nostratibus dictae: vel ignaviores minúsque generosae, ideóque ab Aucupibus neglectae, quas, quoniam liberas suique juris esse permittunt, feras aut sylvaticas meritò dixeris. Institui solitae ab Aucupibus nostris dividi solent in Macropteras seu alis longis instructas, & Brachypteras seu alis brevibus. Macropteras vocant quarum Alae complicatae ad extremam ferè caudam pertingunt: Brachypteras in quibus Alae complicatae ab extremitate caudae multùm deficiunt. Aves rostro & unguibus minùs hamatis sunt vel majores, vel minores, quas Aviculas vocamus. Majorum titulo complectimur quotquot Turdum simpliciter dictum magnitudine vel excedunt vel etiam aequant. Nonnullis tamen generibus (ut v. g. Picorum) ob notas generis characteristicas communes, unam vel alteram avem etiam Turdo minorem accensere coacti sumus. Majores sunt vel Rostris crassis, validis & longiusculis, rectis; vel minoribus aut brevioribus. Priores sunt vel carne, insectis, frugibus, aut saltem insectis & frugibus promiscuè vescentes, vel insectis tantum.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 30","label":"ORNITHOLOGIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/30"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 31","label":"ORNITHOLOGIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/31"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}