{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 321.1-4","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 321.1-4","ref":"321.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/321.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/321.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/321.1.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":361,"text":"In internis partibus hoc illi tantùm est peculiare, quòd nullum in ea fel appareat. Jecur in duos distinguitur globos, quorum unus ventriculo incumbit, alter intestinis. Descriptio haec plerisque notis, magnitudine excepta, Anati ferae fuscae minori modò descriptae convenit. Quamvis autem Bellonius torquem circa collum albidam esse in descriptione verbis affirmet, in icone tamen nigram depingit. Anas fera capite subruffo major. An Anas Schellent, dicta Gesnero Aldrov. p. 223. DOndus ei 24 unciarum, magnitudine duabus proximè descriptis aequalis est. Longitudine à summo rostro ad ultimam caudam 18; digitorum: latitudine alis expansis 30. Rostrum duos digitos longum, non circa apicem tantùm ut sequentis, sed media etiam parte secundùm longitudinem ultra nares sordidè flavicat. Oculorum irides pulchrè flavae. Caput sordidè ruffum; Collum cinereum seu albido dilutum, nam castaneus ille seu ruffus capitis color ad medium gulae non extenditur. Dorsum & supina pars tota obscurè fusca seu nigra. Gula, pectus, venter ad caudam usque alba; verùm ad podicem linea transversa fusca. Ad imum gulae fundi plumarum nigri. Pennae in utravis ala Remiges circiter 26. quarum exteriores 10 nigrae, 1112 apex albet, albedo deinde in sequentibus ordine augetur, & post tres aut quatuor ad fundum ferè pertinet. Vigesimae aut vigesimae primae exterior medietas alba, interior nigra. Pennae albarum tegetes immediatae etiam albae sunt. Praeterea in minoribus alarum vestitricibus plumis magna habetur macula in nonnullis alba, in aliis cinerea. Pedes obscurè & sordidè flavicant, circa articulos autem nigricant, ut & membranae digitos intercedentes. Labyrinthus magnus, durus & osseus. Pedes retrorsum siti ut in congeneribus, ad articulos genuum ferè plumis vestiti; tibiae breves, pedes autem ampli. Digiti intimi exteriori lateri membrana praetenditur, ut & digito postico. Cauda dorso concolor, digitum longa, 16 pennis composita. §. XII. Anas fera capite subruffo minor. An Anas Schellent dicta Gesnero? An anas fera fusca alia? Aldrov. p. 222. A Agnitudine Anatis Fuligulae primae Gesneri aemula est. Pondere uncias 24; lonII gitudine à summo rostro ad imos pedes 17 digitos aequat. Caput ei crassum, sordidè ruffum: collum breve, cinereum seu incanum: Pectus & venter albus. Dorsum, cauda, alarum tegetes pleraeque & Remiges extimae decem ex fusco nigrae; à 102 and 207 aut circiter albae: in minoribus tegetum ordinibus magna quoque macula alba cinereáve; adeò ut in nonnullis tota ferè ala alba videatur.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 320.5-7","label":"320.5 to 320.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/320.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/320.5"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 321.5-7","label":"321.5 to 321.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/321.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/321.5"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}