{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 326.5-7","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 326.5-7","ref":"326.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/326.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/326.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/326.5.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Nigro uropygii colore caret; quae autem ibi succrescunt plumae marginibus ex albo ruffis insignes sunt, necnon colli & dorsi vestitrices. Elegantibus illis semicircularibus notis nigris & albis in colli pennis & striis sub alis prorsus caret. Hac velut characteristicâ notâ avis haec ab aliis omnibus sui generis distinguitur, quòd tres diversi coloris aliam super aliam maculas in alis, habeat albam, nigram, ruffam. §. III. Anas muscaria, Muggent Gesnero. Aldrov. lib. 19. cap. 41. Ic vocatur quòd muscas supra aquam volantes captet. Magnitudo & figura ferè ut \"domesticae Anati. Rostrum latum & simum, cujus lamina superior planè crocea est, longum quatenus extra plumas eminet, digitos duos. Dentes utrinque serrati, latiusculi, & quodammodo membranacei, flexiles, eminentes, inferioris tamen laminae dentes minimùm eminent, & strias oblongas ducunt. Color plumarum per totum ferè corpus varius est, ex nigricante, charopo, albo, & mustelino alicubi mixtus, vel ut breviter dicam, qualis perdicum ferè, hoc est κεραμνῦς, ut pulveratricum plerunque, sed distinctus. Pedes flavent, digiti nigricantibus membranis cohaerent, collum tam supina quam prona parte σικτο est, hoc est, varium quibus diximus coloribus. Vertex magìs nigricat quàm caeterae partes; qui color etiam in alis habetur: eaedem & caudâ breviores sunt. Haec Gesnerus. Anas autem isthaec, si diversa sit à Boschade torquata minore, mihi nondum conspecta est. Anas fera fusca Gesneri Adrov. p. 221. cui & Penelops veterum. Rothalse Gesnero Aldrov. p. 218. Cane à la teste rouge Bellonio. The Pochard or great red headed Wigeon. INcias 32 pendet; à summo rostro ad extremos digitos 21 longa, ad extremam caudam 19. Penelope vulgari major & pro magnitudine brevior crassiörque.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 326.1-4","label":"326.1 to 326.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/326.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/326.1"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 327.1-4","label":"327.1 to 327.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/327.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/327.1"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}