{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 331.1-4","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 331.1-4","ref":"331.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/331.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/331.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/331.1.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Tota nigra est exceptis principiis Ralarum, quae alba: nigredini tamen illi viridis color transplendet. Cristam in capite gerit nigris plumis constantem, & massam corrugatam, rubram, supra rostri superioris exortum. Cutem quoque habet rubram circum oculos. Caro bona & copiosa. Figuntur plerunque in altis arboribus considentes: nam post lotionem in aqua frigida altas subeunt arbores, captandi aeris & solis causâ. §. XIII. Anas Sylvestris Brasiliensibus Ipecati Apoa dicta Marggrav. Pata i. e. Anser Lusitanis. A Agnitudine Anseris 8 vel 9 mensium; figurâ planè ut nostrates Anates. Venter & IVI inferior pars caudae, collum totum cum capite pennas habet albas; dorsum usque ad collum, alae & summitas capitis nigras, cui viriditas mixta ut in nostrarum anatum collis. In collo & ventre albis pennis nigrae passim sunt inspersae. In his differt à nostratibus quòd sit 1. Major. 2, Rostrum anatum quidem, sed nigrum & in extremitate aduncum. 3. Super rostrum cristam gerit carneam, latam & rotundam ferè, nigram, albis maculis insignitam. Cristae altitudo eadem; inter cristam & rostrum, (in summitate nimirum rostri) foramen transversum magnitudine Pisi est, ab utroque latere conspicuum, quod vice narium fungitur. 4. Pedum & crurum color non ruber, sed è cinereo fuscus. Carnem multam & bonam habet. Reperitur passim ad fluvios. Alium habuit per omnia similem priori, excepto quòd longiores illae pennae in alis insigni brunno splendebant colore. Puto marem hunc esse, alteram foeminam. §. XIV. Ipeca- Guacum Brasiliensium Pisoni. TOmestica, palmipes est ob carnis bonitatem celebris. Mole & figura corporis meDdiae magnitudinis inter Anates & Anseres nostratium; caeterùm pennarum & colorum elegantiâ utrumque superans. Rostri extremitate ad medietatem est flavescente: mox rubrâ maculâ mediam partem capitis egregiè tingente: toto corpore a vertice ad caudam albo colore Cygni instar nitescit. Pedibus est anatinis ex flavo rubescentibus. Pinguescit aequè in terra ac in stagnis. Dignitate carnis Anatibus nostris similis & apud magnates in pretio habita. Caeterùm fertilis est avis: magna & multa ponit ova omni ferè anni tempore, incubatum brevi absolvens. Salax quoque haec species. Mentulâ caeterisque partibus internis generationi dicatis praeter morem validis & magnis. Caeterum viscera solitae constitutionis sunt sicut in nostratium anatibus.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 330.5-6","label":"330.5 to 330.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/330.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/330.5"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 331.5-6","label":"331.5 to 331.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/331.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/331.5"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}