{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 340","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 340","ref":"340","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/340","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/340","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/340.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":429,"text":"De Regina Aurarum. COzcacoauhtli vocant Indi avem, quam dicunt Reginam esse Aurarum Mexicanis dictarum. Non minùs illud nomen meruit à constantia sua adversùs omnem aurae vim ventorumque impulsum. Accedit magnitudine Gnesiis Aquilis. Corpus universum praeter collum & eas partes quae juxta pectus sunt, ex nigro purpurascens, fulvum est ac pullum: alae subtus circa exortum nigrae, caetera cinerea; desuper verò mixtim fulvae-nigrae, & nonnihil in purpureum vergentes. Crura rubra sunt, & unci ungues. Rostri extrema (quae Psittaci esse judices, tam est indistincta similitudo) alba sunt, caetera sanguineo colore tincta. Amplum est narium foramen, oculi nigri, iris fulva, rubeae palpebrae, frons sanguineo colore perfusa, ac plicatilibus rugis torva, quas tamen nonnunquam explicat: qua in re vocatos Gallipavos videtur aemulari, & pilis quibusdam retorridis rarisque, Aethiopum pilis haud absimilibus. Cauda est Aquilae, inferne cinerea, foris verò nigra. Anguibus, muribus & lacertis quos rapit victitat, sed morticiniis maximè & humano stercore. Sublimipeta avis est, & nimium extensis expansísque alis volat, vix volatum intermittens. Indigena est Mexicanae provinciae: vere educat. Vi incredibili obsistit ventis, contranititurque adversantibus, eisdem sedibus perstans immobilis. Caro est inutilis, & nutrimento à nemine (quod adhuc compererim) nisi medicinae gratiâ degustato. Audio hujus avis plumis admotis mederi Indos ulceribus, carnibúsque elixis alimoniae loco devoratis durante effectu, quas etiam aiunt morbo Gallico praesentaneo quodam remedio mederi. De Garagay. CAragav dicitur rapax avis Milvii magnitudine; capite & extremitate alarum alG bis; brevis volatûs, crocodilorum & testudinum ovis infensa. Odoratur illa sub arena in ripis fluminum condita, eruit & vorat. Solivaga est, nisi quòd Aurae aves illam sequantur, ut potiantur furto: aurae enim scalpere terram nesciunt, ut effodiant ova. De Hoacton. A Rdeae cinereae congener aut similis est Hoacton foemina, paulò major Hoactli mare. Ventrem & collum alba, fuscis permixtis pennis: caeterum corpus fuscum intersertis albis. Oculi magni & nigri, iride pallente. De Pterophoenico Indiarum. A Larum insigne commendat Acolchichi, seu avem humerorum rubeorum, impeAtravitque ab Hispanis honorificum nomen qui aves commendadoras illas vocant, quòd aemulentur equitum militarium insignia, simili rubore ad latus fulgentia, Sturnorum quos Hispani tordos vocamus, videntur species. Magnitudine, colore & forma pares sunt, & cum eis ubicunque versantur quanquam humeri primò fulvi appareant in rubrum vergentes, & cum aetate processere in fulvum omnino mutentur colorem. In caveas conjecti, voces reddunt humanas & lepide garriunt. Quavis re oblata vescuntur, sed pane maximè atque Indico frumento. Calidis frigidisque eas aves reperies regionibus, ab Hispanis colonis rubeorum humerorum Commendadozas (ut dixi) vocatos; sed numerosis agminibus sunt oppidanis admodum molesti, eósque audacter incursant regionibus praecipuè fervidis & maritimis. Malum insua vemque praestant succum, & in arboribus non procul ab oppidis hominumque commercio nidificant, & sata in quibus fortè consedêre devastant atque depopulantur. Cantant Iudúntque seu caveis includantur, seu liberè per domos permittantur incedere.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 339.6-7","label":"339.6 to 339.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/339.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/339.6"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 341.1-4","label":"341.1 to 341.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/341.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/341.1"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}