{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 342.1-4","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 342.1-4","ref":"342.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/342.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/342.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/342.1.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"De ave longa seu Hoitlallotl. CUrsu nobilior quàm penna est Hoitlallotl, seu avis longa: a rostri acumine ad caudae usque exortum (quae spithamam quoque longa est) dodrantem prolixa conspicitur. Rostrum desuper nigrum, subter verò cinereum, quadrantem longum ac mediocriter crassum: cauda virens, sed pavonino splendore. Plumae totius corporis ex albo fulvescunt, fulvescuntque propè caudam è nigro: sed quae corporis vestiunt superiora nigrae sunt, maculis candicantibus consperiae. Humipeta avis est ac modici volatûs sed adeò pernici cursu, ut equorum velocissimorum agilitatem longè excedat. Calidis regionibus vivit, nec expetendam praestat alimoniam. De Coturnicibus Indicis. COturnices vocat Nova Hispania Colin. Nostratibus sunt similes, etsi ad Perdicum species sint citra dubium referendae. Multa genera apud Novos Hispanos reperiuntur, nonnulla fusca & cristata, quae Quauhizonecolim nuncupant, mediocris magnitudinis; alia fusca quoque, sed cristarum expertia & paulò minora; alia omnium maxima fulváque, sed capite albo & nigro colore variato, extremis verò alis dorsoque candentibus: pedes verò & rostrum nigra sunt. Hispanis ut dixi Coturnicibus assimilantur. Omnia & bono & grato constant alimento, si tamen jugules duobus tribúsve diebus, antequam assa apponantur mensis. Exhibetur earum caro etiam malè habentibus: neque est apud Indos ulla alia post cohortales, quae possit illi antiferri, aut alimenti salubritate aut gustu. Canunt nostratium instar, etsi alii aliis suaviùs. Caveis includuntur; vescuntur Indico nostrove frumento, & sunt quamplurimis hujus plagae locis familiares. Alibi idem autor [Franciscus Hernandus] de Coyolcozque seu coli sonali inquit: species Colin seu Coturnicis Mexicanae inter quamplures alias, de quibus loquemur seorsim. Ergo Coturnicibus vocatis à nostris similis haec est, magnitudine, cantu, nutrimento, volatu & moribus; sed diverso colore, qui supernè est ex fulvo candidóque commixtus, infernè vero tantùm fulvus, etsi verticem & collum nigrantes albaeque plumae occupent, & taenias ab utroque latere adeóque à collo ad utrumque collum efforment atque constituant. [ Suspicor hîc mendum subesse. J Oculi sunt atri & fulva crura. Indigena avis est, campestribúsque locis, veluti & nostras, frequens. ac simili etiam alimento & quod ad illud perdicis Hispanicae (est enim ejus species) proximè accedat.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 341.5-8","label":"341.5 to 341.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/341.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/341.5"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 342.5-7","label":"342.5 to 342.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/342.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/342.5"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}