{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 5.1-5","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 5.1-5","ref":"5.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/5.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/5.1.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Quod ut praestare possemus, ex ipsarum avium ob oculos positarum intuitu descriptiones nostras concinnavimus, non (ut quidam ante nos fecerunt) ex aliorum Commentariis omnia transcripsimus. Nec supervacua fuit, ut opinor, haec nostra diligentia. Quamvis enim Gesnerus & Aldrovandus viri longè doctissimi, & de Repub. literaria optimè meriti quae suis ipsi oculis usurparunt plerunque accuratê describant, ut facile sit cuivis attentè legenti avem descriptam agnoscere; descriptiones tamen ab aliis communicatae non sunt omnes ejusdem commatis, sed plurimae, ut ab hominibus in Animalibus describendis minus versatis, compositae, breves adeò & generales, ut vel plures uni, vel una pluribus speciebus accommodari posset. Hinc eadem avis bis térve aliquoties repetitur (ut putamus) sub diversis titulis: plurimaeque descriptiunculae inseruntur, quae an diversarum avium sint necne ex notis adscriptis investigare & definire impossibile est; cùm eae, utpote generales, non dico uni aut alteri speciei, sed omnibus fortasse ejusdem generis conveniant. Nec alia ratio superesse videtur investigandi quae aves nominibus illis & descriptionibus significentur, quam loca ipsa adire unde transmissa sunt. Ne quid autem in hac Ornithologia desideretur, quas nobis aves videre non contigit, earum descriptiones & historias è Gesnero, Aldrovando, Marggravio, * Qui tamen Pisone, Clusio, * Nierembergio, Bontio aliisque mutuo sumptas adjecimus omnia sua ex aliis transcripinque suis singulas locis secundùm methodum nostram disposuimus. Quamvis enim avisit, praecipuè ex Historia Avibus undique conquirendis sedulò incubuimus, nec ullis laboribus aut sumptibus peper um Novae Hispaniae Francimus, ut lucem aliquam huic Historiae naturalis parti foenerari possemus, nondum cisci Hernantamen Europaeas omnes nedum exoticas ab aliis descriptas nancisci potuimus. dez Romae impressa Anno 1651, in magno volumine, cui titulus Rerum Medicarum Novae Hispaniae Thesaurus. In qua aliarum etiam plurimarum avium descriptiones habentur, verùm pleraeque adeò breves & generales, ut difficillimum sit aves ex illis cognoscere, quocirca eas in Ornithologia nostra omisimus.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 4.6-8","label":"4.6 to 4.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/4.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/4.6"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 5.6-8","label":"5.6 to 5.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/5.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/5.6"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}