{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 53","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 53","ref":"53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/53.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Im Dnib aelceleensub ygun leuonebs duluius, nn uo euie pennarum superior medietas in nostrâ illâ alba, inferior nigra fuerit; in hac autem, vice versa superior nigra, inferior alba est. Meminit tamen D. Willughby alterius etiam varietatis seu differentiae Pygargi, in qua pennae caudae à mediis fundum versus albae, superiùs nigrae; quae Marggravio hîc descriptae omnino eadem esse videtur. VIII. ARTICULUS De Percnoptero seu Gypaëto Aldrovandi, Oripelargo etiam dicta. QUamvis Aldrovandus Avem, quam Percnopteron inscribit, Aquilae speciem faciat, fatetur tamen eam nihil Aquilinum habere praeter nomen, imò ob ignaviam & deformitatem Vulturibus etiam meritò postponendam. Quocirca nos eam Vulturibus potiùs accensendam putamus. Hujus generis avium tres icones & tres etiam descriptiones praeter Bellonianam tradit Aldrovandus. Prima est Aquilae Vulturinae ex Hispania allatae, in haec verba. Insignis magnitudinis est, imò Chrysaëto non multò minor, sed insolentis & ridiculae Magnitudo. speciei. Rostrum non ut in caeteris Aquilis sensim ab initio ad finem usque contiflua Rostrum. declivitate inflexum, sed medio ferè tenus rectum, deinde extremo in uncum insignem curvatum, eo quo Vulturibus modo; principio juxta frontem album, nigrum caetera. Inferior mandibula tota albicat. Oris rictus coloris castanei. Oculi non ut Os. Oculi. quibusdam aliis Aquilis iride charopa sed subalbidâ, pupillâ nigrâ. Caput totum subCaput. albidum est, ad fuscum vergens. Collum dimidia ferè parte eâque superiore calvum Collum. propemodum & paucissimis iisque exilibus plumulis consitum, candicans. Ad hujus calvitii finem, medio propè collo, instar pilorum quorundam hirsutorum ac crisporum plumulae velut setae oblongae ac tenuissimae suprâ caeteras plumas extabant. In pectore item ac Dorsi initio similia plumarum capillamenta prominebant, adversis planè locis, necnon ad inferius uropygium. In tergo velut cucullus quidam, ad medium usque Tergum. protensus in acutum finem veluti in triangulum desinebat. Corporis totius color ex Color. castaneo obscuro ad nigrum vergebat. Cauda longa. Pedes albi tibiaeque: ungues Cauda. Pedes. fusci. Secunda à Rusticis in montibus Alpestribus oppidi Guiliae captae, quae sic habet. Longa erat ab extremo Rostro ad ultimam usque caudam commensurata spithamas Longitudo.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 52-2","label":"ARTICULUS VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/52-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/52-2"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 53-2","label":"ARTICULUS VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/53-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/53-2"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}