{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 7","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/7.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":402,"text":"Ejusdem specie avis, cum plures icones vel in eodem autore, vel in diversis occurrerent, unam duntaxat, quam caeteris meliorem putavimus exhibuimus. 2. Unius tantùm sexùs, masculi sc. figurâ plerunque contenti sumus. 3. Icones dubias, de quibus nobis satisfactum non est, an verarum avium sint necne, omisimus eas etiam quae nihil singulare habent quo certò sciri poscit quarum avium sint. 4. Earum quae vel sola magnitudine differunt, vel quarum differentia (siqua praeterea sit in coloribus aliisve accidentibus) effigie sculpta exprimi nequit, unica nobis sufficit icon, ut v. g. Arcuatae majoris & minoris, Gallinaginis minoris & minimae, & similium. Nonnullarum tamen avium figuras, in quibus sculptores à scopo nimium aberrare nobis visi sunt, iteratò exsculpi fecimus. Hinc Perdicis rustae, Colum bae domesticae majoris, Hirundinis domesticae & apodis, Merulae vulgaris, Accipitris Palumbarii, Cornicis cinereae, Galbulae, Morinelli icones duae Manucodiatae autem alterius Nierembergii, Alkae Wormii, Tadornae Bellonii icones per incuriam aut errorem binae positae sunt. Merulae saxatilis, Ardeae stellaris, Oedicnemi icones, quamvis quae primitus sculptae sunt satis probae fuerint, accuratißimas tamen postea nacti, denuò excudi fecimus. In Tabula 55. Figurae primae & secundae tituli transpositi sunt. Caeterùm totum opus in tres libros distribuimus. Primus est de Avibus in genere; secundus de Avibus terrestribus; tertius de aquaticis. Librum secundum in duas partes divisimus, quarum prior agit de avibus Γαμψωνύχις h. e. rostro & unguibus aduncis: Secunda de avibus rostro & unguibus rectioribus. Liber tertius tripartitus est. Prima pars eas aves complectitur quae circa aquas versantur iis tamen non innatant. Secunda aquis innatantes vel fiscipides vel longicruras, quae mediae cujusdam naturae sunt, & de utroque genere participant aquis innatantium & circa aquas versantium. Tertia Palmipedes aquis innatantes cruribus brevioribus. Aves fabulosas Gryphes, Harpyias, Phaenices, Ruk, & ejus generis alias; & suspectas plerasque ut Aquilas heteropodei, aves Scythicas, &c. omisimus. Superest ut eorum grata mentio in hoc opere fiat, qui in eo perficiendo edendove adjumento nobis fuere. Hi autem praecipuè fuere D. Thomas Brown. cujus superiùs meminimus. D. Franciscus Jessop de Broomhall propè Sheffeldiam in agro Eboracensi Armiger. D. Philippus Skippon de Wrentham in Suffolcia Armiger. DRad. Johnson de Brignall propè fluvium Tesam, & Pontem Greta in Comitatùs Eboracensis limite Boreali, tum totius Zoologiae tum praecipuè Ornithologiae peritißmus. Qui praeter avium aliquot à se observatarum descriptiones, & nonuullas etiam icones, suam insuper volucrum omnium methodum nobis communicavit, ab ea quâ in hoc opere usi sumus nonnihil diversam, non minus tamen fortasse commodam, nec ab ipsis rerum naturis longiùs recedentem. Atque haec sunt, Amice Lector, quae in antecessum dicenda habui. Vale. Errata Typographica.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 6.5-7","label":"6.5 to 6.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/6.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/6.5"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/8"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}