{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 80.4-7","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 80.4-7","ref":"80.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/80.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/80.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/80.4.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"dine brevioribus ad extimas usque, quae digitos tantùm 3/ extenduntur. Extimae autem pennae totae albae sunt, mediae duae apicibus albae, caetera nigrae, in intermediis nigredo sensim à mediis ad extimas minuitur. Quae res facit, ut caudam explicatam intuenti corniculatae crescentisve Lunae imago exhibeatur. Cn Lanio majore Aldrovandi quatuor mediae caudae pennae totae atrae sunt, non duae tantùm) Pedes nigri: Pedes. Digitus extimus medio à divaricatione aliquousque adnectitur. Testes rotundi, parvi. Dieiti. Victus. Ventriculo erucae, scarabaei, locustae inerant. In Germania Heidelbergam inter & Argentoratum hanc avem occidimus, circa paLocus. gum Linkenom dictum. Est & alibi in Germania frequens. Inveniri eam aiunt & in Angliae montosis Septentrionalibus, Pecco v. g. Derbiensi, ubi, ut diximus, Wierangel appellatur. Gesnerus Lanios Helvetiae plerunque versari inter frutices spinosos, fruticum & humilium arbustorum summis surculis insidere, & cùm consident caudam refert erigere. In iisdem nidificat & nidum suum ex musco, lana & herbis tomentosis quibusNidus. que construit. Fundum verò ex Erica componit, intusque molles ac tenellos quosdam, utpote Foeni, Dentis canini, aliarumque similium herbarum cauliculos inducit. In eo nido senos pullos aestate est reperire, adeò parentibus dissimiles, ut vix vel unicâ notâ eosdem referant, rostro, cruribus, pedibusque tantùm exceptis. Imò è contra potiùs omnium plumularum, quae etiamnum non aliud quàm futurarum plumarum rudimenta quaedam sunt, radices ad virorem nonnihil vergunt. Quamvis frequentiùs insectis victitat: Aviculas tamen non rarò, Fringillas, Regu- victus. los, & quod à se visum scribit Turnerus Turdos aggreditur & occidit: unde etiam à Venatio. Falconariis nostris ad avicularum aucupium nonnunquam educari & institui solet. Gesnerus praeter hanc quam descripsimus aliam exhibet Lanii majoris speciem, Lanius cinereus maximus huic quidem similem, sed quae eam duplo ferè vincit magnitudine, ut ad Merulam Gesn. ferè dupla sit. Natura & species corporis eadem, nisi quod alae sint ruffae.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 80.1-3","label":"80.1 to 80.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/80.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/80.1"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 81","label":"ARTIC. XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/81"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}