{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 87.5-8","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 87.5-8","ref":"87.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/87.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/87.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/87.5.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":455,"text":"Utrique autem generi suum esse Regem nera. peculiarem, & colore differentem. Majoris generis aves quarum Rex elegantis & Venusticoloris, in insula Aru sive Arou (sic enim vocalis illa u pronuncianda) duntaxat Aru insula. reperiri: Minoris verò generis aves insulas Papuas, insulae Cpilolo vicinas, producere, Papuae insulae. earumque Regem minus elegantem esse, nigris pennis praeditum, sturno magnitudine parem, pennásque quasdam habentem setarum equinarum instar. An verò Rex iste niger, illa species quarta à C. V. Aldrovando exhibita? Requisiti autem qui has aves vendebant à nautis, quo nomine apud incolas appellarentur, responderunt Boëres vocari, hoc est Aves: omnes enim aves sic nuncupant nec peculiaribus voca-Boëres. bulis distinguere norunt. Caeterum quum, Majoris generis Avem elegantissimam, & prae reliquis magnam apud C. V. Petrum Pawium Artis Medicae doctorem & primarium in Academia Lugduno-Batava Professorem conspexerim, ejus iconem in tabella exprimendam curabam ut exhiberem, additâ quâ potui fide brevi historiâ, quae primum quidem locum in quinto Exoticorum libro meritò obtinere debuerat: sed quum sex priores libri typis, ut supra dictum, jam essent expressi, in hoc Auctarium, cum quibusdam aliis quae postea nactus sum conferendam esse existimavi. Paradisea Avis majoris generis. Manucodiata Orpusculi hujus avis moles, ad hirundinis magnitudinem proximè accedebat majoris geneCatque à summo capitis vertice, ad uropygium usque, vix quinque unciarum ris. longitudinem superabat: capitis vertex à rostro ad oculos & collum, creberrimis brevibus pennulis sericea stamina imitantibus, tectus erat, supernâ quidem sive extremâ parte flavi coloris, infimâ verò quâ cuti insertae, fusci; supina capitis pars inferiori rostri parti contigua, ab oculis ad guttur usque, brevissimis etiam confertissimisque staminulis veriùs quàm pennulis serico aequalibus, coloris prorsus atri, obsita: guttur deinde ad pectus usque similis penitus formae pennulis, vel potiùs staminulis serici instar ornatum erat, iisque coloris viridis saturi adeò elegantis & splendidi, ut in collo anatis ferae masculi elegantiores conspici nequeant: pectus tegentes pennae etiam tenuissimae, sed longiores valdéque molles, coloris ex atro rufescentis, nihil nisi sericea stamina videbantur: rostrum illi satis exile & mucronatum, quod parte capiti proximâ nigricans, extimâ verò quodammodo exalbidum erat, & unciae cum semisse longitudinem habebat: in capite etiam, rostro vicina apparebant oculorum vestigia valde parva: dorsi porrò, ventris, & caudae pennae ferrugineum vel ex fusco rufescentem habebant colorem: ipsaque cauda pennis decem latiusculis, sex uncias cum semisse longis erat praedita, supra quas oblongae duae teretésque pennae, nervis aut sutoriis cerdonum filis quodammodo similes, firmae tamen, ex fusco nigrae, binorumque pedum & trium aut quatuor unciarum longitudinem habentes ab eodem exortu quo caudae pennae procedebant, uropygio videlicet conjunctim insertae, & illae quidem crassiusculae in exortu circa ipsarum tubum, à quo ad quatuor unciarum aut paulò ampliorem longitudinem, frequentibus villis tamquam tenuibus staminibus ab uno latere, ab altero autem ad ternas erant obsitae, deinde sensim graciliores fiebant ad extremum usque, & licet villis illis destitutae, asperiusculae tamen erant, tamquam resecti fuissent si quos habuerant, villi.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 87.1-4","label":"87.1 to 87.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/87.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/87.1"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 88","label":"ARTIC. XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/88"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}