{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 88.1-3","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 88.1-3","ref":"88.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/88.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/88.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/88.1.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":466,"text":"novem uncias erant longae, aliae duodecim; longissimae autem pedalem cum semisse longitudinem aequabant: magna etiam in illis colorum varietas; nam quaedam, auri colore fulgebant; nonnullae, praesertim quae in alarum lateribus angustiores, colorem habebant ex fusco subrutilum, & quasi ex atro sanguineum, attamen splendidum; quae verò reliquas tegebant, cineracei ex albo coloris erant, earumque latera rarioribus pilis sive villis obsita; breviter omnes admodum venustae, quas, si licuisset, in tabella proposita libenter expressas voluissem, sed quia adeò confertim natae, commodè id fieri non potuit, ne totius avis forma corrumperetur. Ejusdem generis deinde conspiciebam apud Nobilissimum eundémque doctissimum virum Josephum Scaligerum, corporis quidem mole paulò minorem, ut quae uncias quatuor cum semisse à capite ad ouropygium duntaxat longa esset, caudae autem pennae eandem cum jam descriptae pennis habebant longitudinem, at teretes illae longaeque pennae nervis similes, & conjunctim ex uropygio nascentes, pedis unius cum dodrante longitudinem non superabant, alioqui circa ipsarum tubam similibus villis tanquam staminibus ab uno latere ad duarum aut trium unciarum longitudinem, ab altero autem ad quinque ferè à tubo unciarum longitudinem, deinde exiliores etiam fiebant ad extremum usque, & nonnihil aspirae erant, praesertim circa extremum, non adeò tamen uti superioris pennae: earum verò quae in alis varia similiter longitudo, quemadmodum in superiore, nec ei valde dissimilis, nec etiam diversa colorum varietas, ut aetate duntaxat discretae fuisse videantur: pennae praeterea dorsum pectúsque tegentes, atque etiam caudae pennae, eundem quem modo descriptae habebant colorem; stamina illa caput, cirvicem, pectúsque tegentia à praecedentis staminibus nec colore nec situ differebant; rostrum verò sescunciam longum, mucronatum, non crassum, aliquâ ex parte fuscum, reliquâ album. Aliam porrò apud eundem videbam paulò minore corporis mole & minùs planâ praeditam, valde parvum caput habentem, cujus rostrum aequalis penè cum praecedente magnitudinis, magis tamen angustum, & ex caeruleo fusci coloris, binis foraminibus per quae respirabat parte superiore capiti proximâ praeditum, non secus ac in praecedente; capitis vertex brevissimis villis tanquam sericeis staminibus tectus erat, non adeò elegantis tamen coloris ut in praecedente, sed flavi quasi fuligine infecti: praeterea stamina illa rostrum supremâ parte cingentia, minùs latum spatium occupabant, atri tamen etiam erant coloris; quibus verò guttur tectum erat, viridis erat color & splendens, haud secus ac in praecedentibus, sed minimi digiti latitudinem non superabant: Hujus dorsum à collo ad ouropygium usque tenuibus quidem pennis tectum erat, sed alterius quàm praecedentis coloris; nam ex cineraceo flavescebant: pectus verò tegentes pennae, simili colore erant praeditae, quo praecedentium pennae pectorales; cum iis etiam conveniebant pennae illae quae partem ouropygio proximam occupabant: cujus autem coloris fuerint caudae pennae, indicare nequeo, quandoquidem ouropygio carebat, eámque ob causam ignorem an oblongos illos teterésque nervos habuerit, quibus, quotquot hactenus videre memini fuerunt praeditae: alarum pennae variam habebant longitudinem, perinde atque in superioribus nec colore valde erant dissimiles, quae tamen erant longissimae, & rarioribus villis latera obsita habebant, multo candidioris erant coloris, quàm suprà memoratarum pennae, sesquipedalemque habebant, longitudinem.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 88","label":"ARTIC. XVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/88"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 88.4","label":"88.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/88.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/88.4"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}