{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 89.1-3","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 89.1-3","ref":"89.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/89.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/89.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/89.1.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Caeterum Leydensis quidam civis apud Batavos unam etiam habebat huic postremae Scaligeri prorsus similem, & ouropygio caudáque etiam mutilatam, tum oblongis illis nervis carentem; quae nota an singulas illius generis aves ab aliis discerneret, me latebat (quia binas illas duntaxat observavi hanc notam habentes, quantum quidem memoriâ teneo, aut si similes antè videre contigit, mihi excidit, quia minùs exactam tum temporis in similium avium formâ observandâ diligentiam adhibebam) sed, ut paulò ante dicebam, Joannes de Weely omnem dubitationem ademit. Porrò quum haec commentatus essem, idem Joannes de Weely vir perhumanus, civis & mercator Amstelredamensis, qui similem avem pedibus praeditam Caesareae Majestati vendiderat, mihi significabat hoc mense Junio anni Christi millesimi sexcentesimi quinti (praecedente enim Maio ab ipso requisiveram) Paradiseam illam avem è majorum genere fuisse, quae binos illos nervos ex ouropygio prodeuntes habent, & planiore sunt corpore, nec adeò orbiculato ut illae quae ex Papuis insulis advehuntur: pedes autem illi fuisse similes accipitris, vel pulli gallinacei pedibus quidem similes, sed valde foedos & ad ipsius avis corpus compressos, ut pedum digiti duntaxat apparerent; seque ejus esse opinionis, omnes Paradiseas aves similibus esse praeditas pedibus, sed incolas ob eorum foeditatem & inconcinnitatem, eos simul cum cruribus resecare & abjicere. Illud ipsum sub extremum Junium praesens mihi confirmabat. Majorum Paradisearum Avium, sive Manucodiatarum majorum Rex creditus. 17Alde rara erat ea avicula quam Avium Paradisearum majoris generis Regem appellari intelligebam, nam tametsi Paradiseas aves saepe, ut antè dicebam, viderim cum Ulyssipone tum aliis locis, & Batavi naucleri qui singulis annis navigationem in Indiam Orientalem nunc instituere solent, ex sua profectione reduces aliquot ejusmodi aves ferè semper referant, nullum tamen Regem conspicere mihi contigerat ante annum Christi millesimum sexcentesimum tertium, Amstelredami videlicet apud quendam mercatorem ejusmodi res exoticas de nautis reducibus redimere solitum, ut porrò cum magno quaestu aliis vendat.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 88.4","label":"88.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/88.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/88.4"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 89.4-5","label":"89.4 to 89.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/89.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/89.4"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}