{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 92.1-3","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 92.1-3","ref":"92.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/92.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/92.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/92.1.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Noster verò non ità picturatus est, sed in alarum pennis majoribus & caudâ lineis subnigris transversis largiusculis distinguitur, quibus ille destitutus est. Sunt autem hae ità efformatae, praesertim in cauda, ut singulae latiores supernè & infernè aliis subtilioribus claudantur, instar simbriarum triplici ordine dispositae, & certis à se mutuo intervallis, ut in Accipitribus, disterminatae. Ungues huic maximi & acutissimi, at non nigri ut alteri sed cornei. Cauda utrique admodum brevis. 3. Tertius secundo per omnia similis apparet, hoc excepto quòd tibias minimè hir sutas habeat, sed quemadmodum & pedes debiles. Duas hujus generis aves vidimus in vivario Regio S. Jacobi dicto propè Westmonasterium. Magnitudo singulis Aquilae: Pedes ad ungues usque hirsuti. Digiti antici quidem tres, verùm eorum extimus retrorsum flecti potest postici instar, adeò ut aequo jure duos posticos habere dicatur ac reliquae nocturnae. Color totius Baeticus, & similis ferè colori Ardeae stellaris, lituris longis nigris per medium plumarum ductis, mediis scil. nigris, oris Baeticis. Circa ventrem quoque lineis seu areolis transversis decoratur. Irides oculorum ex rubro flavicantes seu flammeae. Ungues longi. In rupibus arduis & inaccessis nidificare dicitur. Bubo ille quem Marggravius describit sub titulo Jacurutu Brasiliensium huic omnino idem esse videtur. Magnitudine, inquit, aequat anseres: caput habet rotundum instar felis: rostrum aduncum, nigrum, superiori parte longius: oculos magnos, elatos, rotundos & splendentes instar crystalli; in quibus interiùs circulus flavus versùs extrema apparet. Latitudo oculorum aliquanto major grosso Misnico. Propè aurium foramina plumas habet duos digitos longas, quae instar aurium in acutum desinunt & attolluntur. Cauda lata est, neque alae pertingunt ad illius extremitatem. Crura pennis vestita usque ad pedes in quibus quatuor digiti tres anteriùs, unus posteriùs versus, atque in quolibet unguis incurvatus niger, plus quam digitum longus & acutissimus. Pennae totius corporis eleganter variegatae è flavo, albo & nigricante.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 91-3","label":"LIB. I. PART. I. SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/91-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/91-3"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 92.4-6","label":"92.4 to 92.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/92.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/92.4"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}