{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 95.5-7","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 95.5-7","ref":"95.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/95.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/95.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/95.5.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Ab Alucone differt, quòd extima alae penna exigua sit, & plus palmo brevior tertiâ quartâque; secunda digito brevior tertia, quarta & quinta omnium longissimae: cùm in illo secunda & tertia omnium longissimae sunt, extima autem utrâvis vix digito dimidio brevior est. Aldrovandus Strigem suam caprarum ubera exugere à rusticis agri Bononiensis sibi relatum scribit: quod nostram hanc avem factitare nemo unquam, quod novimus caprarius conquestus est. Strix cinerea, an fortè Vlula Aldrov. The Grey Owl. XIII. A Liam hujus generis avem primò Viennae Austriae vidimus & descripsimus, postea etiam in Anglia. Uncias 115 pendebat. Ab apice rostri ad ultimos pedes extremámve caudam, nam par erat mensura, 14/ digitos longa erat: intervallum extremitatum alarum extensarum duorum pedum & 11 digitorum. Rostrum digitum ferè longum. Lingua minùs crassa quàm in Accipitribus. Cutis basin rostri obvestiens, diurnis Rapacibus communis, huic & congeneribus deest. Nares oblongae: Oculi ingentes, sphaerici quatenus exteriùs apparent. Palpebra utraque in membranam circa margines nigram desinit. Irides oculorum obscurè avellaneae. Aurium foramina magna, operculis tecta. Avis haec pro magnitudine apparente levis admodum est & plumosa. Torquis rigidiorum pennularum albo & fusco varius à mento incipiens oculos aurésque ad ropilis rastrum usque pepli instar circumaibit; intra aures alius circulus cinerascens, rioribus & tenuioribus constans oculos cingit. Corpus ubique cinereo & fusco pulchrè variatur. Dorsalium pennarum scapi nigricant. Scapularium longiorum pinnulae ad scapum exteriores ferè totae sunt albae. Infimus venter albet. Pectus lituris oblongis nigris pingitur. Remiges alarum areolis transversis nigrioribus & ex cinereo ruffis variantur. In tertio alae tegetum ordine macula una vel altera alba.","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 95.1-4","label":"95.1 to 95.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/95.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/95.1"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 96.1-4","label":"96.1 to 96.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/96.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/96.1"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}