{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ornithologiae libri tres 97","citation":"Francis Willughby, Ornithologiae libri tres 97","ref":"97","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/97","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/97.md","author":{"name":"Francis Willughby","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby"},"work":{"title":"Ornithologiae libri tres","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres","urn":null},"verse":false,"words":196,"text":"Sunt autem oculi omnino fixi & immobiles. Interiores palpebrarum margines circumcirca flavi. Avem hanc in Brasilia Novi Orbis inveniri autor est Marggravius, qui eam sub titulo Tuidara Brasiliensium describit. Aluco prior Aldrov. AUriculis seu cornibus caret, sed horum loco habet velut coronam quandam plumis constructam, quae totam faciem obit, pinnulis nempe supra oculos superciliorum more elevatis, utrinque per tempora, necnon sub mentum descendo in orbem coeuntibus, in flammei seu pepli muliebris formam, quo caput & faciem mulieres obvolvunt. In cavitatem profundam à plumulis undiquaque surrectis constituatri toti, nulla colorum diversitate ut in aliis auritis tam, oculi immerguntur magni, distincti. Pars avis prona, nempe pectus & venter albescit, maculis nigris respersa majusculis. Rostrum album est admodum aduncum, quemadmodum & ungues. Crura plumis conteguntur candidis Pedes verò pilis tantummodo. Dorsum colore plumCorpus denso plumarum tegmine vestitur, quod in beo notulis variegatum albidis. causa est, ut caponem aequet magnitudine: si verò denudatur vix pullo gallinaceo par est. Alae magnae sunt, ità ut ultra ultimam caudam protendantur. Haec ex Aldrovando. Dlula Aldrovandi, An fortè Strix cinerea nostra? XVI. The Grey Owl. Vis Latine Ulula dicta, Anglicè Owl sive Howlet, Gallicè Hulot, Germanicè AUl sive Eul à voce quam edit lugubri & flebili proculdubio denominata est","prev":{"citation":"Ornithologiae libri tres 96.5-6","label":"96.5 to 96.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/96.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/96.5"},"next":{"citation":"Ornithologiae libri tres 97-2","label":"LIB. I. PART. I. SECTIO II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/97-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francis-willughby/ornithologiae-libri-tres/97-2"},"credit":{"text":"Francis Willughby (with John Ray), Ornithologiae libri tres. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ornithologiae_libri_tres","quality":"ocr"}}