{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 116","citation":"Francisco Valles, De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 116","ref":"116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/116.md","author":{"name":"Francisco Valles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles"},"work":{"title":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"esse oppositos, nisi crystallino humore recipiantur? aut quid interest illo humore recipi, an calceo, an vnguibus extremis, aut pilis, nisi ille pars nostri esset, haberetque in sese sentiendi principium?) quod si quae pars substantię daemonis verberationem ab aëre reciperet, distrahi vtique ea, discerpique posset, quare & corrumpi. non ergo secundum se totos essent incorruptibiles daemones, quin potius essent iam olim eorum plurimi surdi, ob patiendi assiduitatem, & excellentiam multorum sensibilium: atque cùm tandiu vixerint, fortasse iam essent surdi omnes. quare neque ita potiri iam possent ea voluptate. Demones itaque nulla corporali voluptate frui possunt, neque omnino sentire. corporum enim corruptibilium est omnis sensus: maximè tactus, cuius obiecta sunt qualitates commutatrices rerum omnium natura constantium, calor inquam & frigus. quidquid enim tactum habet, vim habet discretricem calidi & frigidi. non potest autem calorem sentire, quod non calescat, neque frigus, quod non frigesat. calescere autem aut frigescere nihil potest, quod corruptibile non sit: quia mutatio temperamenti via est ad interitum: & ea solùm pati possunt intemperiem, quae ex talibus sunt concreta: concreta verò ex contrarijs actiuis, dissolubilia sunt. Animalium ergo immortalium natura (si quę essent talia) longissimè abesset à voluptatibus corporalibus, maximè à Venereis. non possent ergo daemones talibus tangi, ne si corporales quidem essent, vt Platonici putauerunt: maximè cùm omnino sint sine corporibus, vt alio loco huius operis, concedente Deo, indicabimus. quid ergo superest ex hac disputatione.","prev":{"citation":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 115","label":"CAPVT OCTAVVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/115"},"next":{"citation":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 117","label":"CAPVT OCTAVVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/117"},"credit":{"text":"Francisco Valles, De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_iis,_quae_scripta_sunt_physice_in_Libris_Sacris","quality":"ocr"}}