{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 175","citation":"Francisco Valles, De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 175","ref":"175","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/175","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/175.md","author":{"name":"Francisco Valles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles"},"work":{"title":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Considerandum vero hactenus, cum notas leprę scriberet, non nisi candidę maculę meminisse, nunc vero dicere, Et in loco vlceris cicatrix alba apparuerit, siue subruffa. Illud nomen subruffa, omnes interpretantur quasi dicatur subrubra: atqui macula leprę in reliqua cute candida sit, in cicatrice vero relicta ex vlceribus sponte ortis fit aliquando subrubra, eo quòd sanguis quo pars nutritur, malè ob eius debilitatem mutetur, quę causa macularum est. Vir siue mulier in cuius capite aut barba germinauerit lepra, videbit eos sacerdos, & si quidem huminor fuerit locus carne reliqua, & capillus flauus solitoque subtilior, contaminabit eos, quia le pra capitis ac barbę est. Sin autem viderit locum maculae aequalem vicinę carni, & capillum nigrum, recludet eos septem diebus, & die septimo intuebitur. Si non creuerit macula, & capillus sui coloris est, & locus plagae carm reliquae aequalis, radetur homo absque loco maculę, & recludetur alijs septem diebus. Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum, lotisque vestibus mundus erit. Sin autem post emundationem rursus creuerit macula in cute, non quęret amplius vtrum capillus in colorem flauum sit commutatus, quia apertè immundus est. Porrò si steterit macula, & capilli nigri fuerint, nouerit hominem sanatum essę, & confidenter eum pronunciet mundum. Eadem ratio est dignoscendi malignam lepram ab scabie munda in capite & barba, & in alijs corporis partibus: Nimirum quę humilior est reliqua cute, & capillorum mutat aspectum, & sese effundit ac serpit, maligna est: aut etiam quę cum videretur esse munda, rursum emergit, redit, & serpit. prorsus habet, nullatenus est maligna, pit. Quae contraria vt certè de alia etiam lepra dictum est. Illud solum interest, quòd in reliquis partibus lepra affectae cum sunt, pili mutantur in albos, in capite & barba in flauos & tenues.","prev":{"citation":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 174","label":"CAPVT DECIMVMNONVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/174"},"next":{"citation":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 176","label":"CAPVT DECIMVMNONVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/176"},"credit":{"text":"Francisco Valles, De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_iis,_quae_scripta_sunt_physice_in_Libris_Sacris","quality":"ocr"}}