{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 263","citation":"Francisco Valles, De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 263","ref":"263","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/263","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/263.md","author":{"name":"Francisco Valles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles"},"work":{"title":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"& videtur quidem haec ex illa pendere: si enim astrorum, pro mira quam habent varietate, ac pro sua innume rabili multitudine, sunt etiam plurimae eaeque mirabiles virtutes, quibus inferna haec moueant, videntur Astrologi laudandi, qui non patiantur eas latere mortales: sin autem non sunt plures quam apparent cuiuis è plebe, damnandi sunt, quod tam leuiter illis tribuant multa quibus carent; Hanc ob causam Picus, acerrimus astrologorum impugnator, affirmat astris ni hil esse praeter motum & lumen; & motu mouere, & lumine calefacere calore, vt ille putat, quodam viuifico, à calore elementari & igneo, natura diuerso. Astra itaque haec solum facere, atque omnia idem, plus aut minus: multiplices verò illas rerum mutationes, & affectionum differentias imputari mate riae. Disputat multa hinc inde, vt detractis coelo omnibus virtutibus, praeter motum, & lumen, effecta tueatur. In duas verò praecipuè, pro illis omnibus fertur responsiones, scilicet, aut alias omnes passiones, praeter motum & calefactionem, fieri per accidens à calore astrorum; aut calorem illum esse causam vniuersalem, ac proinde effectiuam per se multorum, atque adeò contrariorum, concurrendo cum multis, & contrarijs naturis particularibus. Haec arbitror suma est totius libri tertij Pici, qui solus est physicus alij enim partim sunt theologici, partim astrologici. Mea verò hac in parte, plurimum dissidet ab illius sententia. nam motus coelorum, qui circularis est, haud quaquam potest motuum, qui in aëre contingunt es se causa. Concedit Picus Aristoteli, si coelum quiesceret, futurum vt nihil moueretur: coelum igitur circumeundo mouet hęc inferna: aut ergo motu suo per se id facit, aut per accidens. per se dico, si coelum id facit tantum quia mouetur: per accidens, si quia mouendo communicat facultatem mouendi reliquis: velut Dis lize velut si quis manu admouet stupae candelam, manus motu suo mouet candelam, & comburit stupam, illud per se, quia non aliter mouet candelam quam mouendo manum, hoc per accidens, quia mouendo manum ac candelam, admouet ignem, qui vrit per se.","prev":{"citation":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 262","label":"CAPVT TRIGESIMVMPRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/262","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/262"},"next":{"citation":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 264","label":"CAPVT TRIGESIMVMPRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/264"},"credit":{"text":"Francisco Valles, De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_iis,_quae_scripta_sunt_physice_in_Libris_Sacris","quality":"ocr"}}