{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 331","citation":"Francisco Valles, De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 331","ref":"331","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/331","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/331.md","author":{"name":"Francisco Valles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles"},"work":{"title":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"vnde GOO zed by s Digi vnde constat, nos natura dominos esse appetitus peccati, etiam cum mali sumus, etiam si vitio & culpa simus serui peccati, constat quoque totam benè viuendi normam eo re digi, vt Deum timeamus: quandoquidem tota boni iusti quod regula, in Dei, vtpotè rerum omnium Domini, voluntate consistit? peccatum verò in auersione, sed (vt haec apertius eloquar) potest quispiam esse libidinosus, aut iracundus natura, aut habitum, atque vtcumque sit talis, propensus erit ad venerem, aut iram. Interest verò multum, nam quorum natura tantum est talis, neque pena, neque repraehensione dignus est, quia neque vituperari, neque laudari quispiam debet, ob id quod natura illi inest, quin potius si rectè agit talis cum sit, maiori est dignus premio: qui verò talis est secundum habitum, repraehensione & vituperio dignus est, quia in sua porestate fuit eius habitus principium, sed si ne tunc quidem exerceat venerea, aut irascatur, non est dignus poena, quia peccatum in actione est, in habitu vitium solum. potest verò iniustus non iniustè agere, etiam si non statim ac vult potest habitum commutare, sed longa aut magna exercitatione opus est. Culpa itaque iniusti, quod talis sit, solum est in prin cipio, quòd iniustè agat in ipsa voluntate, quae actiones no stras semper committatur. Quòd diserte docuit Aristoteles capite quinto, tertij Ethicorum dicens, Verum non similiter nostra spontè actus ac habitus fiunt: actuum enim à principio ad finem domini sumus ipsa singula cognoscentes, habituum verò principium. Igitur punitur fur non quia fur est (quanquam hoc quoque si habitu constat est vituperabile) sed quia furatur: vt neque repraehenditur febricitans, quia febricitat, neque quia sitit (tametsi vituperatur etiam si ob prauum victum in eum affectum incidit) repraehenditur ve rò, quod poret cum non expedit, atque adeo iure posset puniri, si sit seruus, itaque peccata ex animi nasci morbis, nihil obstat quominus sponte committantur, sitque penes nos liberum arbitrium, & mens appetitus sit natura domina.","prev":{"citation":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 330","label":"CAPVT QVADRAGESIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/330"},"next":{"citation":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 332","label":"CAPVT QVADRAGESIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/332","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/332"},"credit":{"text":"Francisco Valles, De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_iis,_quae_scripta_sunt_physice_in_Libris_Sacris","quality":"ocr"}}