{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 39","citation":"Francisco Valles, De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/39.md","author":{"name":"Francisco Valles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles"},"work":{"title":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"omnibus etiam mortalibus idem conspicuus, vt nullum aliud habere possit mundus totus, commune horologium. Scimus tamen numerari etiam vtcunque horas clepsydris: quin & menses & annos horologio laneli. verum est, haec omnia horologia ad primum illud referri, vtpotè ad priorem, stabiliorem, & sui similiorem: atque nisi ad illud referantur, non posse esse certam computationem temporis: cùm alij omnes motus sint irregulares, & in subiecto corruptibili. nihilominus in quocunque motu est duratio numerabilis, quod tempus est. Quapropter nullam repugnaniam continet, fuisse ante coelum diem, & ante Solem, tres. sed si haec vocantur luminaria, quasi luminis fontes, factaque sunt vt separent diem à nocte, diuidantque in dies, quo pacto potuerit esse lux tres dies ante Solem? ipsi dies quo pacto potuerunt numerari? Quodquidem id fieri potuerit, nulli videri debet dubium, quia quaecunque potest Deus facere per causam secundam, facere potest per sese. Si enim rectè monstratum est antea (vt certè mihi videtur) factum esse hunc mundum ex nihilo, constat Deum à quo factus est, nulla, ad quidpiam faciendum, indigere secunda causa: siquidem neque ad faciendum totum, indiguit vlla materia. At verò cur ita fecerit, ac non potius Solem principio, ac per eum lucem & dies, dignum consideratione est. primùm quidem, pro hac dubitatione non est satis dicere, quod multi, ijque grauissimi sacrae scripturae interpretes, dicunt, omnes mundi partes factas esse simul in eodem instanti. Nam etsi ita esse concedatur, est necesse, hac serie narrationis, ordinem aliquem indicari naturae. non enim temerè haec dicuntur ante illa facta, cùm praecipuè etiam dierum numero distinguatur ille ordo. Si ergo quae prius facta dicuntur, priora etiam esse natura oportet, nulla necessitas cogit affirmare, in eodem instanti facta esse, quin potius consentaneum magis esse videtur, mundum in tempore futurum, temporalem habere creationem: atque in eam, hebdomadam vnam insumi, quan doquidem omnia saecula, multitudine hebdomadarum, con stant. vnitas ergo hebdomadis, me ritò sit principium multitudinis hebdomadarum, hoc est omnium saeculorum. neque verò hoc vllam arguit primae causę debilitatem.","prev":{"citation":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 38","label":"38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/38"},"next":{"citation":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 40","label":"40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/40"},"credit":{"text":"Francisco Valles, De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_iis,_quae_scripta_sunt_physice_in_Libris_Sacris","quality":"ocr"}}