{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 511","citation":"Francisco Valles, De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 511","ref":"511","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/511","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/511","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/511.md","author":{"name":"Francisco Valles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles"},"work":{"title":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Ex his videtur fieri probabile, mulieres menstrua tas, quibus tantum virus intra corpus agitatur, solo intuitu posse lethaliter inficere: atque vt hae secundum naturam col ligunt monstrificum virus, ita posse esse homines quibus na turaliter veneficum quippiam insit, quod per oculos, cum in tuentur recta, simul cum radijs visorijs emittatur, quorum sit periculosissimus aspectus, hosque esse fascinatores: quorum etiam scribunt notas, dicentes, his esse in oculis ambobus, aut altero binas pupillas; aut in altero oculo pupillas duas, in altero effigiem quandam equi, aut canis. Vt verò quidam homines sint tales, sunt qui causentur temperamenti proprietatem, sunt qui substantiae modum, sunt etiam qui putrescentiam spirituum: qui verò sunt eorum sapientissimi, natale astrum. En quae maximè videntur abesse à praestigiosis fabulis, eorum quae de fascinatione dicuntur. Quae tamen omnia, si animi affectum, eius qui effascinet tollas, mi nimè videntur dici debere effascinationes, sed infectiones ve nenosas: neque venenosi illi homines fascinatores, sed venenosi, vt viperę, & scorpiones, bufones, ac multo magis basilisci: Itaque vt illa animantia effascinantia nemo vocat, sed venenosa, ita neque tales homines est quod voces fascinatores: Si enim studes opinionem de ea re vulgarem asserere, nomen quidem retinet, notionem autem eius minimè fuisse enim ab antiquissimis illis seculis, in fascinationis notione; iram, aut inuidentiam, praeter verba, quae ex Plinio produximus, & Aristotele, ipsum nomen Graecum facile indicat. Vocatur enim Gręcis fascinatio Bασκανία, & fascinare νασκάνειν Significat verò hoc idem verbum, inuidere. itaque Bασκανία est inuidentia, & fascinatio: quasi fascinatio sit lesio cum quadam inuidentia illata. necesse igitur est dicere, illos ipsos Digitized E oogle ipsos venenosos homines, tunc magis inficere, cum aspiciunt cum quadam inuidentia. Non quidem ob ipsam inuidentiam per se (ne in Auicenae aperte falsam opinionem incidatur) sed ex accidenti, quod is animi affectus attentius faciat intueri; atque tunc propriè esse fascinationem quandam, vt à Basilisco.","prev":{"citation":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 510","label":"CAPVT SEXAGESIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/510","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/510"},"next":{"citation":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 512","label":"CAPVT SEXAGESIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/512","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/512"},"credit":{"text":"Francisco Valles, De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_iis,_quae_scripta_sunt_physice_in_Libris_Sacris","quality":"ocr"}}