{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 596","citation":"Francisco Valles, De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 596","ref":"596","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/596","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/596","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/596.md","author":{"name":"Francisco Valles","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles"},"work":{"title":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Et quoniam calidum, & frigidum contraria sunt, si res quaedam sunt calidae, necessariò sint alię frigidae: & si enim omnes hae, & aliae huiusmodi consequutiones habent peculiares alias necessitates, omnes tamen illam communem, quòd non fecit Deus quidquàm deesse. Nimirùm insufficiens, & imperfecta, atque, vt sic dicam, manca & mutila esset rerum vniuersitas, atque adeò ne vniuersitas quidem esset, nisi haberet vniuersa. Nam haec est ratio totius, vt nihil desit. Dices hinc fieri, vt necessariò sint in mun do animalia immortalia (cuiusmodi esse Deos, & cęlestia cor pora multi philosophorum putauere) siquidem sum mortalia: at verò non fit, quia mortale, & immortale non sunt differentię animalis, immo alterum repugnat, alterum necessa rio inest animali. non enim potest esse animal quod non sit sensitiuum, neque sensitiuum quod non passiuum corrupti uè, neque hoc quod non mortale. Ergo mortale, per quędam media, est in ratione animalis. Non possunt ergo esse anima lis differentię mortale, & immortale. velut ergo nemo dicet, quia est homo rationalis, esse hominem irrationalem, ita neque quia est animal mortale, sit animal immortale, sed quoniam ipse mortalis, & immortalis rationes contrariae sunt, & sunt res quaedam mortales, sint necessario aliae res immor tales. Itaque (vt resumentes sermonem dicamus) sunt pationes rerum omnium duplices, & neutra ex parte claudicat vm uersitas. singula tamen, vt homines, equi, & stellae, innume ra, omnis tamen multitudo rerum quarumcunque, multiplicatur per dualitatem, vt animalia per duplicem sexum & quae sexu carent per duplex principium, materiam, & formam, seu potentiam & actum. Neque sanè quidquàm est, quod quod omnino careat dualitam, praeter id, quod perfectissimè est vnum per se ac semperens, à quo facta sunt omnia, & non fecit quidquàm deesse, cui honor, & gloria inaeternum.","prev":{"citation":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 595","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/595","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/595"},"next":{"citation":"De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris 597","label":"SEPTVAGESIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/597","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francisco-valles/de-iis-quae-scripta-sunt-physice-in-libris-sacris/597"},"credit":{"text":"Francisco Valles, De iis, quae scripta sunt physice in Libris Sacris. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_iis,_quae_scripta_sunt_physice_in_Libris_Sacris","quality":"ocr"}}