{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 280","citation":"François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 280","ref":"280","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/280","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/280","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/280.md","author":{"name":"François Oudin","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin"},"work":{"title":"Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2","urn":null},"verse":true,"words":300,"text":"Gens habet, Hetrusco quae laudatissima rure\nEt Lusitanis malum quod venit ab oris.\nEst etiam pomum, cui primum Aurantia nomen\nUrbs antiqua dedit, sub Dircaeo Aracyntho;\nIpsa quidem Citris sunt longè Aurantia mala\nPelle magis molli, et magis ubere rorida succo:\nQueis sola diversos faciunt diversa sapores.\nAt super aurifero memorant quae plurima pomo\nCarminibus Graii vates, ne quaerere cura:\nUt quondam Hesperidum fuerit cultura sororum,\nAd magnum Atlantem, Mauri sub littore ponti;\nUt ferus in telis, et caesi pelle leonis,\nAlcides per vim dites irruperit hortos,\nPomaque sopito malè custodita draconi,\nPrimus Aventino victor plantarit in agro,\nRuraque citrigenis repleveriteltala ramis.\nNam sunt multa et adhuc, quorum te cura requirat;\nUt teneras myrtos, et purpuream rhododaphnen,\nAuricomo nemori, ac pomis flaventibus addas:\nEt suus est illis etiam decor, et sua forma;\nIpsi autem imprimis, Divûm de munere, myrto.\nEt quondam, ut fama est, cùm primas aurea myrtos\nPlantaret Venus, umbrosis in vallibus Idae,\nFesta cohors illas circum ludebat Amorum,\nLucentem ad Lunam, purae per tempora noctis.\nQuippe Venus myrtum, plantis ex omnibus, unam\nIpsa sibi optavit quondam, propriamque dicavit:\nNon aliam ob causam, sua velant simplice myrto\nTempora nuptae omnes ad solemnes hymenaeos.\nIpsa Deûm regina, toris praefecta maritis,\nTaediferas adhibet, sacra ad mysteria, myrtos.\nHinc etiam Elysiis in vallibus, omnis amantûm\nTurba suas et habet myrtos; et myrtea circùm\nSylva tegit, quotquot nec amor post fata reliquit,\nPhaedramque, tristemque Procrin, moestamque Eriphylen.\nIs non unus honos myrto: sibi victor ovantem\nIllâ nectebat quondam de fronde coronam\nTubertus, victisque prior de more Sabinis,\nImposuit capiti myrtum, inseruitque triumphis.\nIpsa arbos trunco est humili, nec vertice celso,\nMollibus et foliis, et ramo crebra comanti;\nIllius et blando nymphae tanguntur odore\nFrondis, et eximiae mirantur praemia formae.\nSi calor inclemens fuerit, vel frigus iniquum,\n(Utraque vis myrto namque est metuenda) calores","prev":{"citation":"Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 279-2","label":"279","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/279-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/279-2"},"next":{"citation":"Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2 281","label":"281","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/281","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-oudin/poemata-didascalica-2nd-ed-vol-2/281"},"credit":{"text":"François Oudin, Poemata didascalica. 2nd ed. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}