{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De aequationum recognitione et emendatione 11","citation":"François Viète, De aequationum recognitione et emendatione 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/11.md","author":{"name":"François Viète","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete"},"work":{"title":"De aequationum recognitione et emendatione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"sunt quatuor continuè proportionales, sub quarum extremis vel medijs quod sit planam, aequale est 1/2 id est 8, aggregatum vero extremarum est 1/2 id est 9. & sit IN. aggregatum mediarum ex serie continus proportionalium. 1. 2. 4. 8. Quum autem quadruplus cubus è triente coefficientis plani, praestat solidi datae mensurae quadrato: aliam eo casu sortitur aequalitas constitutionem, ambiguae seu ei quae negatur inuersè conmunem: quò pertinet sequens Theorema. THEOREMA. III. Si A cubus minus B plano ter in A, aequetur D solido: cedat autem D solidi quadratum, quadruplo B plani cubo: B planum ter in E minus E cubo, aequabitur rursus D solido: & enunciatur E de duobus lateribus, à quibus singulis quadrata, adiecta rectangulo sub ipsis lateribus, faciunt B planum. Quod autem fit ab vno laterum in quadratum reliqui, adiunctum rectangulo: seu aliter quod fit abs aggregato laterum in rectangulum, est D solidum. A vero enunciatur de aggregato illorum laterum. Ex zetetico. Dato plano quod constat aggregato quadratorum à duobus lateribus, plus rectangulo sub ijsdem, & dato insuper solido quod fit abs aggregato laterum. in rectangulum, inuenire latera: vel etiam laterum aggregatum. Si IC. –21. N. aequetur 20. quoniam quadruplus cubus ex 7 maior est quam 400. igitur 21N. C. aequabitur, o & sunt duo latera, à quibus quadrata adjuncta rectangulo à lateribus, faciunt 21. aggregatum autem laterum, ductum in rectangulum est 20. & fiti N in aequalitate inuerse negata, alterutrum e lateribus, maius minusue; in directe vero negata, ac gregatum ipsorum laterum, ex hypothesi laeterum. 1. & 4. Neque verò in Geometricâ phrasi hic erit magna dissimilitudo: Enimverò dicet Geometra, B planum esse aggregatum quadratorum à tribus proportionalibus lineis rectis, D vero solidum quod fit ab aggregato extremarum in mediae quadratum, seu ab alterutra extrema in aggregatum quadratorum à reliquis, & fieri A aggregatum extremarum, E vero primam vel tertiam Sic in exposito themate, 21. est aggregatum quadratorum à tribus proportionalibus, & solidum 20. est ab aggregato extremarum in mediae quadratum, seu ab alterutrâ extremâ in quadratae reliquis ex serie proportionalium 1. 2. 4. At elegantius & praestantius ex Analyticis Angularium sectionum huiusmodi aequalitatum constitutio eruitur, & ad ἐυμηχανίαν accommodatius in hanc formulam.","prev":{"citation":"De aequationum recognitione et emendatione 10-2","label":"ALITER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/10-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/10-2"},"next":{"citation":"De aequationum recognitione et emendatione 12","label":"ALITER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/de-aequationum-recognitione-et-emendatione/12"},"credit":{"text":"François Viète, De aequationum recognitione et emendatione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_aequationum_recognitione_et_emendatione","quality":"ocr"}}