{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"In artem analyticem isagoge 9-2","citation":"François Viète, In artem analyticem isagoge 9-2","ref":"9-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/9-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/9-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/9-2.md","author":{"name":"François Viète","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete"},"work":{"title":"In artem analyticem isagoge","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge","urn":null},"verse":false,"words":363,"text":"PRAECEPTVM Magnitudinem in magnitudinem ducere. Sunto duae magnitudines A & B. Oportet alteram in alteram ducere. Quoniam igitur magnitudo in magnitudinem ducenda est, efficient illae ductu suo magnitudinem sibi ipsis heterogeneam, atque ideo quae sub ijs fit designabitur commodè vocabulo IN vel SVB, veluti A in B. quo significetur hac in illam ductam fuisse, vel, vt alij, factam esse sub A & B, id que simpliciter, si quidem A & B sint simplices longitudines latitudinesue. Sed si adscendant in scala, vel eis genere communicent, ipsas scalarium vel eis genere communicantium adhibere conuenit denominationes, vt pote A quadratum in B, vel A quadratum in B planum solidumue, & similiter in reliquis. Quod si ducendae magnitudines, vel earum altera sint duorum vel plurium nominum, nihil ideo diuersi in opere accidit. Quoniam totum est suis partibus aequale, ideoque facta sub segmentis alicuius magnitudinis aequantur facto sub tota. Et cum adfirmatum vnius magnitudinis nomen ducetur in alterius quoque magnitudinis nomen adfirmatum, quod fiet erit adfirmatum, & in negatum, negatum. Cui praecepto etiam consequens est vt ductione negatorum nominum alterius in alterum, factum sit adfirmatum, vt cum A — B ducetur in D -- - G, quoniam id quod fit ex adfirmata A in G negatam manet negatum, quod est nimium negare minuereue quandoquidem A est ducenda magnitudo producta non accurata. Et similiter quod fit ex negata. B in D adfirmatam manet negatum, quod est rursum nimium negare quandoquidem D est ducenda magnitudo producta non accurata, ideo in compensationem dum B negata ducitur in G negatam factum est adfirmatum. Denominationes factorum à scandentibus proportionaliter ex genere ad genus magnitudinibus isto prorsus modo se habent. Latus in se facit Quadratum. Latus in Quadratum facit Cubum. Latus in Cubum facit Quadrato. quadratum. Latus in Quadrato-quadratum, facit Quadrato-cubum. Latus in Quadrato-cubum, facit Cubo-cubum. Et permutatim, id est Quadratum in latus facit Cubum. Cubus in latus, facit Quadrato quadratum &c. Rursus, Quadratum in se facit Quadrato- quadratum. Quadratum in Cubum, facit Quadrato-cubum. Quadratum in Quadrato-quadratum, facit Cubocubum. et permutatim. Rursùs, Cubus in se facit Cubo cubum. Cubus in Quadrato quadratum, facit Quadrato quadrato-cubum. Cubus in Quadrato cubum, facit Quadrato cubo cubum. Cubus in Cubo-cubum, facit Cubocubo cubum. set permutatim, eóque deinceps ordine.","prev":{"citation":"In artem analyticem isagoge 9","label":"PRAECEPTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/9"},"next":{"citation":"In artem analyticem isagoge 10","label":"PRAECEPTVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/in-artem-analyticem-isagoge/10"},"credit":{"text":"François Viète, In artem analyticem isagoge. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_artem_analyticem_isagoge","quality":"ocr"}}