{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogus philosophandumne sit 51-54","citation":"Franjo Trankvil Andreis, Dialogus philosophandumne sit 51-54","ref":"51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-philosophandumne-sit/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-philosophandumne-sit/51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-philosophandumne-sit/51.md","author":{"name":"Franjo Trankvil Andreis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis"},"work":{"title":"Dialogus philosophandumne sit","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-philosophandumne-sit","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Quidnam inquit appetimus cum ratione? Nempe summum bonum, non autem putes illud bonum, quod quidam circumscribunt magna ex parte fortuitis rebus aggregatum, dubium, varium, mutabile: quo tamen nullus mortalium adhuc potitus fuit: Sed certum, stabile, sempiternum in sola contemplatione atque adeo aspectu diuinae mentis consistens, ex qua ceu perenni fonte voluptates cumulatae omni suauitate fluunt, diisque pariter et hominibus (ut Plato inquit) omnia bona proficiscuntur, quae nullius mortalis aut oratione exprimi, aut cogitatione complecti queant. Nam si magnopere delectamur intuenndo solem illustratorem orbis, reliquasque stellas flagrantes, ac miram vniuersi pulchritudinem, quanta iucunditas futura est, cum contemplabimur deum ipsum, qui haec omnia condidit? An inquit omnibus ea gaudii merces repromissa est? Omnibus procul dubio, qui conformantes se per omne tempus Dei voluntati iuste sancteque vixerunt; Alioqui stolidi est existimare, homines superbia tumentes, ardentes odio, furentes inuidia, flagitiis contaminatos, commaculatosque sanguine innoxio, praeda, iniuria, caedibus oppletos, contra pium et aequum, proculcatis diuinis et humanis legibus, parem esse cum innocentibus remunerationem recaepturos, qui totam aetatem contriuerunt in liberalibus disciplinis exercendo ingenia, vt exculto animo virtutibus partim quietam et laudabilem vitam agerent, partim ad exemplar sui alios docendo, hortando, consulendo, ad mutuam charitatem et iustitiam, vnica vitae humanae precia atque ornamenta prouocarent: alios vero deterrerent a scelere atque iniuria. Et reges quidem sapientes, et respublicae bene institutae, et leges diuinae voluntatis interpretes numquam istam aequalitatem probauerunt, sed improbitas multabatur, virtutem laus sequebatur. Atque ea regna, vbi haec immutata sunt, audacibusque et nefariis honores et magistratus deferri caepti sunt, constat a stirpe interiisse. Quid putamus deum aethernae parentem iustitiae non esse aliam habiturum rationem innocentium, aliam improborum? nihil esset meo iudicio iniquius sub tam aequo iudice, quam ignauos et consceleratos eadem praemia rapere, quae virtuti proposita essent.","prev":{"citation":"Dialogus philosophandumne sit 49-50","label":"49 to 50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-philosophandumne-sit/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-philosophandumne-sit/49"},"next":{"citation":"Dialogus philosophandumne sit 55-2-60","label":"55 to 60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-philosophandumne-sit/55-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-philosophandumne-sit/55-2"},"credit":{"text":"Franjo Trankvil Andreis, Dialogus philosophandumne sit. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-philos.xml","quality":"ocr"}}