{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogus Sylla 119-134","citation":"Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla 119-134","ref":"119","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/119","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/119.md","author":{"name":"Franjo Trankvil Andreis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis"},"work":{"title":"Dialogus Sylla","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"CAES. Iam non improbo quod famę detrimentum sis fortiter amolitus: quod hercle ipse quoque tunc faciendum putarem. uerum id absoluas quibus de causis bellum ciuile suscitaueris, perniciosę rei detestandus auctor, ne amplius ambitionis et inuidiae postuleris. SyL. Ego uero tibi morem geram, efficiamque (ut spero) credas me culpae nullius affinem fuisse. CAES. Si minus absurda nec aliena fuerint a ratione: imprimis a te peto ne inuoluas me Dialecticorum ambagibus, neque per angulos Chrisippi decurras. SyL. Hęc nugamenta iampridem garrientibus in Exhedra scolasticis reliquimus: nunc autem non diuersum ab eo sermonem audies, quem in senatu de republica faciebamus. CAESAR. Perge igitur. SyL. Quum aliquot in difficilimis bellis praesidio fuissem populo Romano bellumque sociale grauissimum profligauissem multisque aliis in rebus nostram rempublicam pro mea uirili parte iuuissem, ut neque me laborum, nec eam poeniteret operum meorum: insuper honestissime functus amplissimis honoribus indixeram ocium mihi a publicis muneribus in reliquum tempus uitę meae, nisi reipublicae necessitas a me praesidium in suis periculis efflagitaret: quippe nec ipse plura exoptabam, nec amplius quicquam optanti praestari poterat. Interim allati sunt Mithridatici belli tumultus: eam prouinciam senatus absenti mihi decreuit: quam Sulpitius tribunus plaebis rescisso senatus consulto (nescio quidem a maleuolis incitatus, an inuidia nobilitatis) in C. Marium noua rogatione transferre conatus est. Cui pesti nisi me fortiter opposuissem (de me taceo), fuisset autem senatus auctoritas non debilitata modo, sed radicitus euersa: curia deinceps a nemine bono frequentaretur, quando abolito iure senatus omnia libidine tribunicia decernerentur: tuas quoque gallias, Caesar, unde non mediocrem uirtutis famam reportasti, aliquis tibi Mysorum postremus uel fullo uel sutor eripuisset. Quid? inuiderem C. Mario, quem nunquam mihi parem existimauerim? CAES. Multos gesserat continuos consulatus. SyLLA. Leuitas populi fuit qui sępe improbos suique similimos beneficiis persequitur.","prev":{"citation":"Dialogus Sylla 111-118","label":"111 to 118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/111"},"next":{"citation":"Dialogus Sylla 135-146","label":"135 to 146","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/135"},"credit":{"text":"Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-sylla.xml","quality":"ocr"}}