{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Dialogus Sylla 17-23","citation":"Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla 17-23","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/17.md","author":{"name":"Franjo Trankvil Andreis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis"},"work":{"title":"Dialogus Sylla","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Quin etiam demandatum aliquot fidioribus (quamquam haud scio quid possit esse fidum in tanta Tyrannide) ut insidias, conspirationes, omnia denique consilia explorent ac deferant ad ipsum principem. Sed o uanam meam mentem ac prorsus immutatam: quam indignas cogitationes magnitudine Cęsaris suggessit: dii faxint ut nihil minus cupiam, quam aut in ambienda dignitate aliqua deprecandaue contumelia, si qua innocens iniuria perstringar, ante cuiusque pedes uolutari aut refugere, si deposcar in labores, pericula, tormenta, cruciatus, demum quamlibet honoris et famae dimicationem. Reminiscere te Caesarem, qui peruicaciam inimicorum armis contundere maluisti, quam uirtutis rerumque bene gestarum ab inuidis et ingratis ueniam deprecari: tum subeat nunquam in tuum pectus ne minimam quidem formidinem descendisse: sed inuicto semper animo profectum in aduersa, cuius magnitudinem nulla unquam uis, nec robur Gallorum, nec ferocitas Germanorum, nec Hispanorum aestus, Poenorumque doli, et Alexandrinorum insidię, non denique furor ciuium Romanorum multęque aliae pestes labefactare potuerunt, nihil sordidum, humile, caducum, sed unumquodque magnificum excelsum immortalitate dignum consiliis mentis agitasti: nihil aggressus es quod foeliciter non expugnaris, perruptis omnibus terrae marisque difficultatibus: impetus subuertisti, uires perfregisti, consilia dissipasti: in summa nihil humanum potuit obsistere tuis conatibus. Caeterum ne quisquam uideatur integram foelicitatem assecutus, a maleuolis, qui se configere cornicum oculos credunt, saltem illud uitio dabitur, quod licet iam confectis bellis ciuilibus, in maximo tamen odio ciuitatis uidear negligentius uixisse. Et profecto iam ęuitatis et gloriae rerum gestarum satietate cęperam inuadi: subuerebar etiam inconstantiam humanorum casuum, ne uidelicet fortuna mutato cursu meas res secundas aliqua labe respergeret. Quippe non tam laudantur quae fortiter ac prospere gesta sunt, quam uituperantur ea quae in aduersum rapit mutatio temporum ut uel minima offensiuncula clarissimum quodque nomen obscuretur. Haec animo quum penitus insedissent, atque huiusmodi curis inuolutum impia atque nefaria manus inuasit, non illa hostium externorum aut sicariorum manus, sed amicorum, sed familiarium, sed domesticorum conspiratio, detestabili exemplo fuit: cuiusmodi insidias non Artaxerxes, non Mithridates, non Ptolemeus Euergetes, non mortalium quisquam, ne deorum quidem (si fabulis credere par est) uitare potuit, tamen supersunt haeredes tantae iniuriae, qui nihilominus crudelitatis atque perfidię reposcent ab inimicis poenas.","prev":{"citation":"Dialogus Sylla 1-16","label":"1 to 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/1"},"next":{"citation":"Dialogus Sylla 24-38","label":"24 to 38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/24"},"credit":{"text":"Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-sylla.xml","quality":"ocr"}}