{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica 10.197-209","citation":"Fredegarius, Chronica 10.197-209","ref":"10.197","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/10.197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/10.197","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/10.197.md","author":{"name":"Fredegarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius"},"work":{"title":"Chronica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"(31). Eodem anno Saxones more consueto fidem, quam germano suo promiserant , mentire conati sunt. Qua de causa, adento exercito, eos praevenire conpulsus est; cui etiam reges Winidorum seu Frigionum ad auxiliandum uno animo convenerunt . Quod videntes Saxones, consueto timore conpulsi, multi ex eis iam trucidati et in captivitate missis, regiones eorum igneque crematis, pacem petentes, iure Francorum sese, ut antiquitus mos fuerat, subdiderunt et ea tributa quae Chlotario quondam prestiterant plenissima solutione ab eo tempore deinceps esse reddituros promiserunt . Ex quibus plurima multitudo videntes se contra impetum Francorum rebellare non posse, propriis viribus destituti, petierunt sibi christianitate sacramenta conferre. (32). Quo peracto tempore, Baioarii consilio nefandorum iterum eorum fide fefellunt et contra praefato principe eorum fide mentiti sunt. Qua de re, commoto exercito , cum magno agmine apparatu eorum patrias peraccessit. Ipsi vero terrore conpulsi , ultra fluvium Igni cum uxores ac liberis eorum fugientes, et memoratus princeps super ripam Igni castra metatus, navale proelium praeparavit, qualiter eos ad internitionem persequeret. Quod videntes Bagoarii, eorum viribus se auxiliare non posse, legatos cum munera multa transmittunt et in eius dicione se subdant et sacramenta vel obsides donant, ut ne ulterius rebelles existant. Ipse vero duce Christo cum magno triumpho in Frantia ad propria sede feliciter remeavit; et quievit terra a proeliis annis duobus. (33). Quo tempore una cum consilio et consensu omnium Francorum missa relatione ad sede apostolica, auctoritate praecepta, praecelsus Pippinus electione totius Francorum in sedem regni cum consecratione episcoporum et subiectione principum una cum regina Bertradane, ut antiquitus ordo deposcit, sublimatur in regno.","prev":{"citation":"Chronica 10.180-196","label":"10.180 to 10.196","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/10.180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/10.180"},"next":{"citation":"Chronica 11.1-11","label":"11.1 to 11.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/11.1"},"credit":{"text":"Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip","quality":"proofread"}}