{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica 10.38-55","citation":"Fredegarius, Chronica 10.38-55","ref":"10.38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/10.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/10.38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/10.38.md","author":{"name":"Fredegarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius"},"work":{"title":"Chronica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"(4). Ebroinus quoque magis atque profusius crudeliter Francos obpremebat, donec tandem aliquando Ermfredo Franco minas parat, rebus propriis tollere disponit. Consilio cum suis patrato, nocte collecta manu sociorum, per noctem super eum consurgens , Ebroinum interfecit; quo peremto, ad Pippinum ducem in Auster cum muneribus suis pervenit. Quo facto, Franci, accepto consilio, Waratonem inlustrum virum in loco eius honorem maiorem domatus constituerunt. Idcirco praefatus Warato obsedis a Pippino ducae accipiens, pace invicem patrata. Erat id temporis memorato Waratone filius valde efficax adque industrius, eruditus in consilio, qui vice patris cura palatii gerebat, nomine Ghislemarus, qui ob nimiam caliditatem ac sagacitatem patrem ab honore proprio subplantavit. Cui sanctus Audoenus episcopus increpabat sepius ac subinde, ut ad pacem vel patris indulgentiam remearet; qui audire rennuit et in duritiam cordis permansit. Fuerunt igitur inter Pippino et praefato Ghislemaro discordie multae et bella civilia plurima. Nam ad castro Namuco contra hostem Pippini ducis Ghislemaris consurgens, fraudulenter falso iuramento dato, quam plures eorum nobilis viris occidit. Inde vero reversus, ob subplantationem patris vel alia malitia non modica, quam fallaciter perpetraverat, a Deo percussus praedictus Ghislemaris, ut dignus erat, iniquissimum fudit spiritum. Illoque mortuo, pater eius Warato honorem pristinum maiorum domatus sui recepit. Eo tempore beatus Audoenus episcopus plenus virtutibus migravit ad Dominum. (5). In illo itidem tempore Warato praefatus maiorum domus obiit. Eratque ei matrona nobilis et strenua nomine Ansfledis, cuiusque gener nomine Bercharius honorem maiorum domatus palatii suscepit. Eratque statura parvus, intellecto modicus, levis atque citatus, Francorum amicitia atque consilia sepe contempnens. Haec indignantes Franci Audoramnus, Reolus et alii multi, relinquentes Bercharium, ad Pippinum per obsides coniungunt, amicitias copulant, super Bercharium vel reliqua parte Francorum concitant. Pippinus, commoto exercito hostile, ab Auster consurgens, contra Theudericum regem et Bercharium properans ad bellum.","prev":{"citation":"Chronica 10.22-37","label":"10.22 to 10.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/10.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/10.22"},"next":{"citation":"Chronica 10.56-75","label":"10.56 to 10.75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/10.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/10.56"},"credit":{"text":"Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip","quality":"proofread"}}