{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica 10.76-94","citation":"Fredegarius, Chronica 10.76-94","ref":"10.76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/10.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/10.76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/10.76.md","author":{"name":"Fredegarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius"},"work":{"title":"Chronica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Igitur Grimoaldus filiam Radbodi ducem Frigionum duxit uxorem. Egrotante quoque Pippino Iobvilla super Mosam fluvium, cum ad eum visitandum idem Grimoaldus venisset, cum ad orationem in basilica sancti Landeberti martyris processisset, a crudelissimo viro impio Rantgario nomine interfectus est. Post haec Theudoaldo, filio eius parvulo, in loco ipsius cum praedicto rege Dagoberto maiorum domato palatii accepit. (8). Insecuto quoque tempore idem Pippinus dux egrotans mortuus est; rexitque populum Francorum ann. 27 S. Reliquit suprestitem Carlos filio suo. Post obitum quoque eius Plectrudis matrona praefata suo consilio atque regimine cuncta sese agebat. Demum Franci mutuo in sedicionem versi, consilio inutile accepto, commisso acie in Cocia silva, contra Theudoaldum et leudis Pippino quondam atque Grimoaldo inierunt certamen; corruitque ibi non modicus exercitus. Theudoaldus itaque a sodalibus suis per fugam lapsus evasit. Magna et valida turbatio et persecutio extitit apud gentem Francorum. Eodem tempore tunc elegerunt in honorem maiorum domatum quodam Franco nomine Ragamfredo; commotoque exercitu hostile, usque Mosam fluvium properant, cuncta vastantes. Cum Radbode duce foedus inierunt, His diebus Carlus dux a praefata femine Plectrude sub custodia detentus, Dei auxilio liberatus est. (9). Itidem tempore Dagobertus rex obiit; regnavit itaque an. 5. Franci vero Chilpericum quendam regem constituunt. Iterato quidem tempore, commoto exercito, contra memoratum Carlum dirigunt; ex alia parte idem cum hoste Frigionum venturo Radbode duce invitant. Contra quem praedictus vir Carlus cum exercitu suo consurgens, certamen invicem inierunt, sed non modicum ibi perpessus est damnum de viris strenuis atque nobilibus; cernensque lesum exercitum, terga vertit. Chilpericus post haec vel Raganfredus, adunata hostile plebe, Arduennam silvam transeunt, ab alia parte prestolante Radbodo duce cum exercitu suo; actenus ad Coloniam urbem super Renum fluvium pervenerunt, regiones illas pariter vastantes. Munera multa et thesauros a praefata Plectrude acceptum, reversus est; sed in via in loco qui dicitur Amblava ab exercitu Carlo grande perpessus est dispendium.","prev":{"citation":"Chronica 10.56-75","label":"10.56 to 10.75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/10.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/10.56"},"next":{"citation":"Chronica 10.95-118","label":"10.95 to 10.118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/10.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/10.95"},"credit":{"text":"Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip","quality":"proofread"}}