{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica 11.12-22","citation":"Fredegarius, Chronica 11.12-22","ref":"11.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/11.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/11.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/11.12.md","author":{"name":"Fredegarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius"},"work":{"title":"Chronica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Tunc Pippinus rex praefato Stephano papa apud Parisius civitate monasterio sancti Dionisii martyris cum ingenti cura et multa diligentia hiemare praecepit. Legationem ad Aistulfo rege Langobardorum mittens, petens ei, ut propter reverentia beatissimorum apostolorum Petri et Pauli partibus Romae hostiliter non ambularet, et superstitiosas hac impias vel contra legis ordine causas, quod antea Romani numquam fecerant, propter eius petitione facere non deberent. (37). Cumque praedictus rex Pippinus quod per legatos suos petierat non inpetrasset , et Aistulfus hoc facere contempsit, evoluto anno, praefatus rex ad K. Mar. omnes Francos, sicut mos Francorum est, Bernaco villa publica ad se venire praecepit . Initoque consilio cum proceribus suis, eo tempore quo solent reges ad bella procedere cum Stephano papa vel reliquas nationes, qui in suo regno commorabantur , et Francorum agmina partibus Langobardie cum omni multitudine per Lugdono Gallie et Vienna pergentes, usque Maurienna pervenerunt. Aistulfus rex Langobardorum haec audiens, commoto omni exercitu Langobardorum, usque ad clusas qui cognominatur valle Seusana veniens, ibi cum omni exercitu suo castra metatus est et cum telis et machinis et multo apparatu, quod nequiter contra rem publicam et sedem Romanam apostolicam admiserat, nefaria nitebatur defendere. Et superscriptus rex Pippinus cum Maurienna cum exercitu suo resedissets, et propter angustia vallium montes rupesque exercitus praedicto rege minime transire potuisset, pauci tamen montibus angustisque locis exrumpentibus usque in valle Seusana pervenerunt. Haec cernens Aistulfus rex Langobardorum, omnes Langobardos armare praecepit et cum omni exercitu suo super eos audaciter venit. Haec cernentes Franci, non suis auxiliis nec suis viribus liberare se putabant, sed Deum invocant et beati Petri apostoli adiutorem rogant; commissoque proelio, fortiter inter se demicantes. Aistulfus rex Langobardorum lesum cernens exercitum suum, terga vertit et pene omnem exercitum suum quod secum adduxerat, tam ducibus, comitibus vel omnes maiores natu gentis Langobardorum , in eo proelio omnes ammisit et ipse quodam monte rupis vix lapsus evasit, Ticinum urbem suam cum paucis venit.","prev":{"citation":"Chronica 11.1-11","label":"11.1 to 11.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/11.1"},"next":{"citation":"Chronica 11.23-32","label":"11.23 to 11.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/11.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/11.23"},"credit":{"text":"Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip","quality":"proofread"}}