{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Chronica 11.23-32","citation":"Fredegarius, Chronica 11.23-32","ref":"11.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/11.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/11.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/11.23.md","author":{"name":"Fredegarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius"},"work":{"title":"Chronica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Igitur precelsus rex Pippinus, patrata, Deo adiuvante, victoria, cum omni exercitu vel multitudine agmina Francorum usque ad Ticinum accessit. Castra metatus est undique, omnia quae in giro fuit vastans, partibus Italie maxime igne concremavit, totam regionem illam vastavit, castra Langobardorum omnia diripuit et multos thesauros tam auri quam argenti vel alia quam plura ornamenta et eorum tentoria omnia capuit et cepit. Hec cernens Aistulfus rex Langobardorum, quod nullatenus se evadere potuisset, pacem per sacerdotes et obtimates Francorum petens, dictiones superdicto rege Pippino faciens, et quicquid contra Romanam ecclesiam vel sedem apostolicam contra legis ordine fecerat, plenissima solutione emendaret; sacramenta et obsides ibidem donat, ut numquam a Francorum ditiones se abstraberet et ulterius ad sedem apostolicam Romanam et rem publicam hostiliter numquam accederet. Praefatus rex Pippinus clemens, ut erat, misericordia motus, vitam ei et regnum concessit, et multa munera Aistulfus rex partibus praedicto rege donat; nam et obtimates Francorum multa munera largitus est. His itaque gestis, Pippinus rex praedicto Stephano papa cum obtimatiss suis et multa munera partibus Rome cum magno honore direxit et in sedem apostolicam incolomem, ubi prius fuerat, restituit. His transactis, Pippinus rex cum omni exercitu suo vel multis thesaris hac multa munera, Deo adiuvante, reversus est ad propria. (38). Sequente anno Aistulfus rex Langobardorum fidem suam, quod contra rege Pippino promiserat, peccatis facientibus, fefellit. Iterum ad Romam cum exercitu suo veniens, finibus Romanorum prevagans atque regionem illam vastans, ad ecclesiam sancti Petri veniens, et domos, quos ibidem repperit, maxime igne concremavit . Hec Pippinus rex cum per internuncios hoc audisset, nimium furore et in ira motus, commoto iterum omni exercitu Francorum, per Burgundiam, per Cavalonnum urbem et inde per Ianuam usque ad Maurienna veniens.","prev":{"citation":"Chronica 11.12-22","label":"11.12 to 11.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/11.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/11.12"},"next":{"citation":"Chronica 11.33-41","label":"11.33 to 11.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/11.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/11.33"},"credit":{"text":"Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip","quality":"proofread"}}